Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
32. DIVI THOMAS A VILLANOVA.
floruit. In flore quam in fructu majus est periculum, nai affectuum flores
teneriores sunt, et halitu vulpecularum feetido facilius marcescunt; fructibus
bonorum operum dentem infigere non ita possunt '. Hi sunt sodales, ? quibus man-
davit Dominus, ut custodiant vincam suam in omnibus viis suis, ne, dirupta sepe,
vulpeculis aditus usquam pateat. Hi * sunt fideles custodes Jerusalem, qui die ac
nocte non tacent, ut vulpeculas callidas suo clamore deterreant, et illeesos Do-
mino vinearum nostrarum flores custodiant. Hzec de Sponsi cantico dicta sint;
nunc quid ipsa columba respondeat, audiamus.
Vers. 16.—Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia. Et nihil am-
plius, o Dilecta? ille tibi, et tu illi, ct nihil ultra? utique nihil amplius; nam
quod amplius est, ex superfluo cst. Solus mihi sufficit, solus abundat, solum
volo, solum cupio: quicquid ille non est, egestas mihi est: ille solus mihi, et ego
quidem non sola, sed solum illi *: Quid mihi est in ceelo, et a te quid volut super
terram? Deus cordis mei, utique.pars mea, et sors mea tu, Deus, in eternum. Beata
mens cujus ista sunt verba, que in veritate dicere potest: Dilectus meus mihi,
et ego illi, Nihil his verbis superaddendum puto, sic dicta fortius sonant °: quic-
quid superaddatur, hujus eloquii minuit gravitatem. (Vers. 16) Qui pascitun inter
lilia, (Vers. 17) donec aspiret dies, et inclinentur umbre. Non pascitur Dilectus
carnibus, peponibus, cepis et cucumeribus de Adgypto, sed rosis et floribus. Ver-
nantes flores apponat, qui illum ad ccnam invitare desiderat, sicut in Apocalypsi
ait °: Ecce sto ad ostium, et pulso. Si quis mihi aperuerit, intrabo ad illum, et
cenabo cum illo, et tpse mecum. Quid, stulta Synagoga, sacrificiorum illi millia
propinas? quid tauros pingues, hircos, arietesque perquiris? 7 Numquid manduca-
bit. carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabit? * Immola Deo sacrificium
laudis: rubentes rosas perquire, lilia candentia ex hortulo cordis appone; ° his enim
gratissimus hinnulus, Virgo,. Virginis Filius, libenter vescitur. Si quid crassum,
si quid esculentum in mensa viderit, offenditur et abscedit, quoniam tenerrimus
et delicatissimus est. ,
Hic pascitur inter lilia, ibi pascit in meridie: pasce illum ad modicum, ut
pascaris in sempiternum; neque enim semper pascetur ille, sed (Vers. 17) donec
aspiret dies, et inclinentur wnbre. Nunc tempus est de quo ait ?: Lsurivi et de-
_ distis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; tunc autem ' precinget se,
et faciet suos discumbere, et transiens, ministrabit illis pro liliis suavissimun
nectar, et pro floribus et rosis '? manna absconditum, quod nemo novit, nisi qui
accipit. O dies jucunda, quando aspirabis! 0 umbree ingratee, quando declinabitis,
ut sedere possim cum Dilecto mco ad mensam ejus in r
lere po egno ejus? quando
illucebit dies illa serena, ,quee ignorat tenebras, ct nescit occasum? quando phan-
tasmatum umbree declinabunt, ut non videam jam "5 per speculum in cenigmate,
1 Leg. cone, 1 in Dom. Sept. n. 6, pag. 205; conc. 1 in feriam ‘quint. post Dom. 1 Quad. -n. 4,
pag. 425, vol. 1 conc. in Dom. 9 post_Pent., n. 6, pag. 140, vol. 8.—2 Psalm. 90.—3 Isai. 62.-4
salm. 72.5 Vid. conc. 3 in Dom, 17 post Pent. n. 9, pag. 227, vol. 8; conc. 4 in fest. 8, Cathar.
n. 5, cum addit. not. pag. 476, vol. 5-6 A
. . . - ie pocal, 3.—7 Psalm. 49.—8 Ibid.— —10
Matth. 25.—11 Luc. 12,12 Apocal. 2.—18 I Cor. 13, , DS Brevard. &