Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
IN FESTUM SANCTI JOANNIS, APOSTOLI ET EVANG., CONCIO I. 65
creta cordis revelat, nihilque est tam secretum, quod non fido pandatur amico:
si quid celatur, qualecumque sit illud, injuria fit illi. Neque jam duo censentur
is qui diligit, et ille qui diligitur, sed unus in duobus corporibus et anima-
bus existimatur, sicut oportet in amicis esse. Magnum hoc amiciti# emolu-
mentum est, habere cum quo omnia, ut tecum, conferas. Deinde, illi omnia
pretiosa committit: vitam, famam, uxorem, filios, domum, familiam, predia,
reditus, et quidquid habet, si abesse contingat, amico gubernanda relinquit:
si timet ledi, non est amicus. Tertio, si quid honoris, dignitatis, aut facul-
tatis amico preestare potest, omnia in eum liberalissime et libentissime accu-
mulat. Quarto, in ejus presentia et conversatione supra modum delectatur et
gaudet; brevis est omnis.dies ad colloquium, exiguum est omne tempus ad
consortium: hee perfecti amoris indicia sunt, Vide nune si quid horum Chris-
tus in Joanne omisit. Revelavit illi secreta Persone, secreta regni, secreta
domus; in illo namque ecstatico somno, quando ' supra pectus ejus in cena
recubuit, mira de illius Divinitate secreta cognovit, a quo evigilans, stupen-
dum illud Evangelii sui exordium *: In principio erat Verbum, et Verbum
erat apud Deum, et Deus erat Verbum, mirabiliter eructavit. Qualis ac quan-
- tus philosophus subito factus est, quoniam sublimiter supra omnem intellectum,
et ventorum pennas volavitl * «neque fonte labra proluit * caballino, neque in bi-
cipiti somniavit Parnasso,» ut sic repente propheta prodiret; sed sancti Evan-
gelii secreta'de sacro Dominici pectoris fonte potavit. O miram scholam, que
talem repente. discipulum mundo edidit! non sic doctus Plato, non sic ver-
bosus Demosthenes, non sic argutus Aristoteles, de divinis disseruit: supra hu-
manam facultatem, et supra seipsum elevatus, velut aquila potens, magna-
rum alarum, plena plumis et varietate, venit ad Libanum, ef tulit medullam
cedri, sicut in Ezechiele scriptum est °. Domus quoque Christi, id est, Eccle-
sie, omnia fere que ab ejus. exordio usque ad finem mundi ventura sunt,
in insula Pathmos sub mysticis formis, Domino jubente, per angelum ei re-
velata sunt, in cujus revelationis fine colestis etiam Jerusalem, id est, regni
perpetui. gloria monstrata est, neque solum monstrata, sed et descripta. Pan-
lus Apostolus, cum illam gloriam perambulasset, quee vidisset, interrogatus, ne-
scit dicere aliud nisi *: Audivi arcana verba, que non licet homini loqui;, Jo-
annes vero vidit et scripsit. Taceo nunc-inestimabilem illam persone Christi
gloriam, que illi monstrata est 7 in monte Thabor: taceo * tristitiam illam usque
ad mortem in horto, sicut amico propalatam: taceo ° personam Proditoris in
ccna illi soli proditam; que quanti favoris et amoris signum exstiterint, di-
cere non est opus, res ipsa pre se fert. Pectoris ergo sui, domus auogne,
et regni secreta illi revelavit, et arcana sui cordis aperuit.
9. Sed quam pretiosa illi commiserit, audiamus. Pendebat © in cruce mori-
' 1 Joan. 18, et 21—2 Ibid. 1.—3 A. Pers. in prolog.—4 Caballinus fons est’ in monte Helicone
Beeoti, quem Pegasus, in eo loco saxum feriens, aperuit; Pegasus autem, equus alatus, natus fingitur
e sanguine Medusa, un& Gorgonum, ut narrat Ovidius lib. 5 Metam.—5 Ezech. 17.—6 II Cor. 12.—
7 Matth. 17.—8 Ibid. 26.—9 Joan. 13.—10 Matth. 27. .
17?