Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
IN DOM. DECIMAMNONAM POST PENTECOSTEN CONCIOI. 253
deceptus fuisti, ‘yolens et sciens. Accusa te ipsum, non excuses; nam a te
ipso perditio tua, non a Deo: Deus enim omnes homines vult salvos feri,
ef ad agnitionem veritalis venire '. Sed sic vult, ut non cogat, nam et istos
vocavit ad nuptias, et non coegit, licet alias de alio, vel de eodem convivio
dicatur: Compelle intrare.
' 7. Sed felix qui compellitur a Deo ingredi nuptiag Agni.. An. non com:
pulsus Paulus, an non compulsus latro etc.? Sed si compulsi, quomodo ex
meritis salvi facti sunt? Solutio ex Bernardo *: Deus neminem salvyat invitum,
sed facit volentem: compulit intrare, quia compulit velle intrare. Utinam sic
nostras rebelles voluntates Deus compellat *! Quis autem hujus convivii opulen:
tiam, quis delicias enuntiare sufficiat? utique convivium dignum Deo.’ Quale
putas est sedere ad mensam Dei? Beatus, inquit ‘, qui manducat. panem in
domo Dei. Sed heul! contemnitur convivium. Paucos habet Deus in suo convi-
vio; multos convivas habet mundus. Infelix convivium mundi hujus, ubi parum
apponitur, et malum, et cum grandi impendio: parum est omne quod habet
mundus de suo. Quid enim habet mundus mellificationis? Joannes *: Omne
quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et
superbia vite; delicias, divitias, pompas, hec habet. mundus. Quam parva
sunt hee; sed, etsi magna essent, quantum durant, ut queerantur? Et, si
parum apponit, id bonum est? utique malum; nam si iste divitie, iste de-
licito sine cura,- sine timore possiderentur, adhuc parva essent, quia momen-
tanea; sed o quot dolores, quot curw, quot. anxietates, quot laquei, quot
timores has ipsas divitias et delicias mundi circumstant! exigua, et in-
sipida omnia, et finaliter care appretiata. Quod est pretium? Infernus, ignis
sempiternus, eterna damnatio: pro tam brevi convivio hec solvuntur. Gre-
gorius °: Transit quod delectat, manet in sternum quod cruciat. Fugite,
fratros, ‘tale convivium. Quis enim ingrederetur convivium, ubi post pran-
dium nudandus, flagellandus, trucidandus esset? quis acceptaret? Non sic in
4 1 Timoth. 2.—2 Tract. de Gratia et Lib. Arbitr. cap. 14. «Nemo quippe salvatur invilus, nam quod
legitur in Evangelio: Nemo venit ad me, nisi Pater meus traxerit eum; item in alio loco: Gompelle intrare,
nihil impedit; quia profecto quantoscumque trahere, vel compellere videatur ad salutem benignus . Pater, qui
omnes vult salvos fieri, nullum tamen judicat salute dignum, quem ante non probaverit voluntarium. Hoc
quippe intendit, cum terret, aut percutit, ut faciat voluntarios, non salvet invitos, quatenus dum de malo
mutat voluntatem in bonum, transferat, non auferat libertatem, quamquam tamen non semper inviti_ trahimur,
nec enim cecus aut fessus contristatur cum trahitur; et Paulus ad manus tractus est Damascum, utique non
invitus; trahi denique specialiter volebat, qua et hoc ipsum magnopere flagilabat in Canticis: Trahe me,
inquit, post fe, in odore curremus unguentorum tuorum.s—8 Eccl. in orat. sec. Dom. IV post Pentec, «Ad
te (Domine) nostras etiam rebelles compelle propitius voluntates.»—4 Luc. 44.—5 1 Joan. 2.—6 In cap. 3 lib. 4
Reg, lib, 5 num, 15. «Cumque complesset offerens holocausium, ecce Samuel veniebat. Quo in loco tirementi
corde considerandum est quam brevissimi temporis expectatione -neglecta, repulsus sit. Cum complesset, inquit,
holocaustum, ecce Samuel veniebuf. Si ergo eum solo temporis brevissimo intervallo expectaret, quo obtulit
holocaustum, securus jam regni sui robur obtinere potuisset. Itaque si tanta pona-est, quando Propheta de-
spicitur, quid putamus de pelago illo divinea animadversionis incurratur, cum ipsa divioa pracepta: dissipantur?
et quia in momento transit carnis delectatio, et omnis peccatorum commissio, et brevis quidem est hora
transgressionis, non tamen brevis poena flagitii; quia, dum ad momentum in nobis regnum peccali erigimus,
ila regna perdimus .omnium sieculorum, Statim enim post peccatum sermo propheticus venit ut increpet,
qui adesset, si non peccaremus, ut in bono roboraret. Polluta quidem conscientia habet jam. divinum elo-
: 64: