Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
IN DOM. If ADVENT. CONCIO IL. 67
de mundo, ut patet in ' libro Esther, et tempore Adriani imperatoris *; Do-
minus autem eos pacificavit suo adventu, sicut * lapis angularis unius pa-
rietis, ex adverso et ex duobus populis faciens unam Ecclesiam, solvens
maccriam mediam idololatrie et Legis. '
8. Secunda utilitas fuit lux; erat enim tunc totus mundus involutus
caligine ignorantie; adorabant bestias et lapides; qui sapientes videbantur
_ et philosophi, pleni erroribus erant; denique *: Ambulantibus in tenebris et
umbra morlis, lux orta est eis. Vere umbra mortis, typus inferni, erat
quidem lux et philosophia in mundo, sed ut ait Petrus *: Quasi lucerna
lucens in caliginoso loco, solos propinquos et parvo lumine illuminabat,
donec ortus est Sol justitie, qui tenebras a toto mundo expulit, et omni-
bus illuxit °° Hra¢ enim lua vera, que illuminat omnem hominem. «Ideo
»quippe, ut ait Bernardus ", Unigenitus Dei, Sol justitie, tanquam immensi
et preeclari luminis cereus, in hujus mundi carcerem illuminatus est, et accen-
ssus, ut omnes qui illuminari voluerint, ad illum accedant, illique jungantur,
»ut nihil medium inter illos. sit et ipsum. Peccata-tantum nostra separant in-
»ter nos et Deum, quibus 'sublatis, vero lumini illuminandi et quasi concorpo-
srandi -connectimur in idipsum, sicut lumen extinctum lumini lucenti et ar-
»denti sine aliquo medio conjungitur.» Magnum profecto beneficium lux illa,
lumen dico doctrine evangelice, quod, quamvis omnibus illuxerit, non tamen
omnium lux ista scientic est, fratres mei, et nec multorum, sed paucorum
est. gPutasne quia illi ® qui cum male fecerint, letantur, et exultant in re-
bus pessimis, lumen istud receperint, vel sciant, vel recogitent, quia lux
illa, Dominus, venit? Si dixerint ipsi, tu noli credere; neque enim se ita
omni impuritate polluerent, sed vigilarent utique, et non sinerent tam gra-
viter perfodi conscientias suas. Scientia autem ista in primo gradu ope-
ratur penitudinem et dolorem, ut hac illuminatus, risum in luctum, can-
tum in planctum, gaudium in merorem peccator convertat, et incipiant
illi displicere que vehementer ante placuerant, ut illa specialiter horreat,
que specialiter appetebat; sic enim scriptum est *: Qui addit.scientiam, ad-
dit et laborem, ut .veracis et sancte scientiw sit dolor subsequens argu-
mentum; in secundo vero gradu operatur correctionem, ut jam non exhi-
beat membra sua arma iniquitatis peccato, sed coerceat gulam, jugulet, lu-
xuriam, superbiam deprimat, et faciat servire corpus sanctitati, quod ini-
quitati ante servierat. Sed quia hee diutius haberi non possunt, nisi circa
se multa circumspectione mens indefessa vigilet et attendat, in tertio gradu
operatur sollicitudinem; ut hac evangelicew doctrine luce illuminatus, solli-
1 Esth, 3.—2 Que fuerit sub Adriano imperatore, secundo er Christiana seculo, judeorum calamitas, cum
ab eo deficientes, post triennale bellum devicti prostratique sunt, satis clamant historia. Xiphilinus Epitom, Dion,
Cass. in Adriano, eam referens: «Cxsa, inquit, sunt in excursionibus preliisque hominum quingenta octoginta millia;
eorum autem qui fame, morbo et igni interierunt, infinita fuit multitudo, ita ut omnis pene Judea deserta relicta fuerit.s
Propterea S, Hieronymus horrendo huic Judaici populi infortunio illud Zacharie 41, v. 7, accommodat: «Pascam pecus
occisionis.»—3 Eph. 2.—4 Isai, 9.—8 I] Petri 1.--6 Joan. 1.7 Serm. Il in Vigil. Nativ. Dom, num, 2.—8 Prov. 2.
—9 Eccles. 4. ~. : co, :