Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
18 DIVI THOMA A VILLANOVA ©
ut non deficiat fides tua. Et in Psalmo ': Si dereliquerint filti ejus legem
meam, ef mandala mea non custodierint... visitabo in virga iniquitales eo-
rum... miscricordiam aulem meam non dispergam ab eo. Non itaque timemus
repulsam, sed translationem: quis enim scit, si propter delicta populi, Deus
Ecclesiam suam et fidem transferat ad-aliam gentem, ista relicta? Auget
autem timorem nostrum hee ‘nova alterius orbis apud indos revclatio, ‘que
gens barbara ? cum fidem’ amplexari jam ceepcrit, merito est timendum, ne
propter nostram malitiam transeat ad illos Deus, nobis repulsis; sic cnim
ab Oriente jam diu siccari fides, et ad Occidentem fiucre copit, ut timeri
possit, ne, etiam deserto Occidente, transeat Occanum. Numquid non apud
Isaiam legimus unde hoc juste timeamus? nam de istis temporibus loquens,
ait Isaias *: Legem ejus insulee expectabunt. Et postea: Ponam, * inquit, flu-
mina in insulas, ef stagna arefaciam. Laudale, habitalores Petre... ponent
Domino gloriam, et legem ejus insulis nunciabunt. Quid amplius? vidimus
oculis nostris, et cunctis innotuit, qualiter his temporibus, veluti aperto
foramine, Greciw, Anglie, Germanie fides quasi aqua ad insulas hoc’ ipso
tempore repertas defluxerit, siccatis prorsus illorum regnorum et provincia-
rum stagnis; ac proinde timendum ‘merito, ne in reliquas christiani nomi-
nis provincias propter peccata nostra simile quid fiat; nam, ctsi modo non
idolatramus, ct Christum et Prophetas corporaliter non occidimus, plura ta-
men alia peccata et facinora, odio et indignatione Dei digna, committimus.
Hodie namque, sicut ait Propheta *: Maledictum, et mendacium, et homicidium,
et furlum, ef adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem leligit. Non
est veritas, ef non est misericordia, ef non est scientia Dei in tera. Propler
quod, inquit, lugebit terra, et infirmabilur omnis qui habitat in ea.
6. Non enim sola infidelitas ct idololatria eversionis populi causa sunt,
sed ct alia peccata. Unde ante primam eversionem illius gontis, que facta
est a chaldeis, cum Dominus apud Jcremiam prophctam itidignationis suc
erga populum, ct future eversionis causas priedicerct, non solum idololatriam,
sed ct alia multa peccata enumeravit. Ait enim °: Super quo propilius libi
esse potero? filii tui dereliquerunt me, et jurant in’ his qui non sunt ‘dii,
cece idololatriam: sequitur: Saluravi eos, et meachali sunt, ef in domo
merelricis luauriabantur. Equi amatorés in faminas, et emissarii Jacki
sunt: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat, ecce luxuriam: ct infra:
Quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes, quasi aucupes laqueos
ponentes... et pedicas ad capiendos viros... ideo magnificali sunt, et ditali; in-
4 Psalm, 88.—-2 Et quidem magna carum gentium pars Christi fidem amplexa est, strenue apud illas laboran-
tibus ordinjs Augustiniani alumnis, qui in varias novi orbis partes sacram expeditionem susceperant. Plura de his
ad regnum Peruanum spectantia narrat Brulius in libris octodecim Historia Peruanw Ord. Eremit. S. P. Augustini;
que vero ad-Mexicanum regnum referenda sunt, enatrat Grijalva. Porro Mexican Provincie ordinis S.P. Augustini
erectio S. Presulis Thome solertia debetur; ejus enim ct nascentis et adulte curam in se suscepit, neque illam,
quoad vixit in Ordine, umquam dimisit, ut Baxius in cjus vita testatur. Sed et partem in Peruana expeditione sibi
vendicat §. Thomas, nam duo ex Mexicana provincia in Peruanum regnum ab ipso missi sunt, ut refert Brulius
lib, 4, cap. 9, ex Baxio in Vita S, Thome.—3 Isai, 42,—-4 Tbid.--5 Ose, 4.—6 Jer. 5.