Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
IN FERIAM II POST DOM. IV QUADRAGESIME CONCIO I. 87
domo mea fecit scelera mulla? Multum Deus zelat decorem domus sue;
propterea e paradiso expulit .Deus Adam, quia in eo quem sibi in illo
statu’ Deus destinaverat quasi domum, ausus est peccare; propterea e czlo
projecit Luciferum, quia ce#lum quod domus Dei est, peccato suo profa-
nare intendit; propterea denique Phariseos et reliquos qui templum hodic
suis. usuris et peccatis profanabant, iratus ejecit: sepe nos de honore
templo debito monet per Prophetas et sanctos suos. Sed quod, obsecro,
templum Dei magis sanctum et veneratione dignum, quam humanitas Sal-
vatoris nostri? De hoc templo dixit David'': Sanctum est templum tuum,
mirabile in equilate. Hoc templum in refugium nobis datum est: hoe con-
venire omnes debemus ad orandum: in hoc quidquid juste ~ peticrimus, ob-
tinebimus. Petamus nune gratiam. .
AVE, MARIA.
2. Duo habemus in themate, et quod Filius Dei flagellum fecerit ad
ejiciendos improbos e templo, et quod ex funiculis ‘contexuit hoc flagellum.
Ut quid autem dicimus flagellum, cum id Evangelium non dicat? Non di-
cit flagellum, sed quasi flagellum. Sed quare quasi flagellum? ut intelli-
geremus mysteria que in his duobus verbis includuntur. Itaque, anime
christiane, consolamini super vestris laboribus, anxietatibus, angoribus. Vul-
tis in ‘afflictionibus respirare, patientiam non amittere? Mementote quod
Christus ad puniendos templi profanatores, non flagellum fecit, sed quasi
Jlagellum, ut intelligeretis hujus vite pcenalitates non flagella esse, sed quasi
flagella. Fames que nunc populum premit, non flagellum est, sed quasi
flagellum Dei: et hoc propter tria. Primum, quoniam labores hujus vite
animadversiones amoris sunt et indulgentie. O grandis Dei misericordia
et infinita bonitas! o quomodo tempore opportuno, et modo convenienti
nostris providet necessitatibus! Ego, dicit Dominus, ejus conditionis sum,
ut infirmitates, famem, labores iis tribuam quos diligo; illi vero utpote car-
nales, et que meam indolem ignorant, dicunt quod ipsos castigo: nec ita ‘est,
sed. tamquam bonum signum oportet, ut hee accipiant que illis clementer
indulgeo. Exémplum de matre que plurimum diligit filium suum, quem si in-
firmum videat, omni sollicitudine curam illius habet. Non diacedit a domo, ci-
bum pro filio manibus suis condit, potiones, amaras licet, ipsa per se submi-
nistrat. Dicite: Heo mater diligit, an punit filium, quem medicamentis magis
contristat? sed quis dubitet amorem esse, non rigorem? indulget, non: punit.
Sed, o bone Deus! que mater melior filiis suis, quam tu nobis? Juste per
Prophetam nobis dignatus es dicere * Nunquid poterit mulier oblivisci in-
fantem uteris sui? Et si tlla oblita fuerit, ego numquam obliviscar tui.
Vide quantum te diligat Deus, o anima; non solum matri se assimilat, sed
4 Psalm, 64.—2 Isai. 49.