Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
COMMENTARIORUM IN ISAIAM PROP. FRAG. QUADAM. 43 |
ut adimpleretur quod dictum est a Domino per Prophetam dicentem: EccE virco
IN UTERO HABEBIT, ET PARIBT FILIUM, BT VOCABUNT NOMEN EyUS EMMANUEL, QUOD
EST INTERPRETATUM NoBISCUM Deus. Unde Spiritus Sanctus, qui locutus est per
Prophetam, eam litteram exposuit per Evangelistam.
Secunda propositio. Contextura litterae sonare videtur nasciturum puerum
: quemdam, ante cujus naturalem discretionem impleatur (VIII. 4) prophetia
de destructione illorum duorum Regum. Patet ex dictis aspicienti textum; non
enim placent expositiones distortz, qua virginem Prophetissam nominant, et de
~ qua hic est sermo, omnia enim aperte contradicunt textui. . .
Tertia propositio. Ile puer typum gessit Christi, et destructio duorum Re-
gum a terra odibili designat destructionem peccati originaljs et actualis a terra
5 que maledicta est, et generat tribulos, id est, a carne humana, que de-
structio et expulsio duplicis peccati facta est in Virgine ante ortum Christi, immo
ab ejus conceptione; nam fuit illa terra benedicta et libera a servitute utrius-
que peccati, sicut exponit Richardus de sancto Victore.
Quarta propositio est. Sunt aliqua scripta sub nomine Salomonis, et ejus
typo loquitur Scriptura in sensu litterali de Christo, ponens aliqua que possunt
attribui Salomoni, et aliqua que non possunt convenire illi, ut appareat quod
in illo Salomone de alio Salomone loquitur Scriptura etiam litteraliter, ut patet
in multis Psalmis. Ita in propositione textus Isaiee litteralis sensus de Christo
est principaliter intelligendus, licet etiam, secundum contexturam, _litteraliter
loquatur de alio puero, typum ejus gerente, prout typum ejus habet, sub cujus
nomine spiritualia et grandia de Christo prophetizantur. Dico igitur, quod
non inconvenit, quando res ipsa signum est, quod Scriptura, quee ad. litteram
loquitur de re aliqua, ultimate loquatur etiam litteraliter de signo illius rei.
Nec iste est duplex sensus litteralis, sed unus tantum, nam verbis et rebus
eadem designat; non enim in textu Isaize in puero illo subsistit, aut de puero
illo vaticinatur ultimate, sed per puerum de Christo loquitur, et per imagi-
nem de re. Itaque ad litteram (VIII, 3) tunc natus est quidam puer, filius Isaiz,
(VIII, 4) ante cujus annos discretionis Reges illi invasores destructi sunt. Hic puer
typum gessit Christi, ab exordio suse nativitatis spoliantis diabolum, de quo Messia
littera principaliter et ultimate loquitur sub typo pueri illius, quem introducit;
et inde est quod plura loquitur, que de illo pucro satis commode intelligi non
possunt, ut per hoc insinuet de alio esse prophetiam, sicut de Salomone su-
pra dictum est.
CAPUT .LXV.
Aperte describitur.a Spiritu Sancto vocatio gentium, et reprobatio judeo-
rum. (Vers. 1) Quesierunt me. Ecce qui non agnoscebant me, quesierunt; et qui
non querebant, invenerunt. Quis minus querebat Deum quam populus gentilis,
1 Genes, 38.