Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
¢
;
i
§
i
4
Citak tS ini ate Rat act nd
COMMENTARIA IN PSALMUM L. 7
sit a te, Domine, absit a te, qui judicas terram. In fratre, in rege’si quis ‘con-
fidat, non patitur quod sit confusus; et tu, Domine clemens et benigne, id patieris
in opere tuo, quod tu formasti manibus tuis? in quo confidet opus:tuum, nisi in
Tactore suo? aut quis consolidabit vas, nisi qui fecit illud? (Vers. 3) Secundum
ergo multitudinem miserationum tuarum dele multitudinem iniquitatum mearum,
crescit namque misericordia, crescente -peccati venia, immo secundum magnam
misericordiam, quia magnum etiam peccatum meum, et multiplicatur misericordia,
multiplicatis peccatis, que dimittit; et quia multe sunt iniquitates mes, secun-
dum nuultitudinem miserationum tuarum dele iniquitates meas. Magnum est, et
multum peccatum meum, sed multo major, et multo multipliciter’ misericordia
tua. Magnitudini criminis-deesse non spero magnitudinem clementie, nec mul-
titudini peccatorum mudtitudinem miserationum tuarum. Obliget te, Domine, ad
miserandum clementia tua, non operatio mea: obliget te ad subveniendum mi-
sero bonitas tua, non sanctitas mea: obliget’ te.ad liberandum oppressum ipsa
tua nobilitas, non mea supplicatio. Non ergo propter me, sed: propter te, et se-
cundum magnam misericordiam tuam miserere mei, Deus.
Quod si’! multe misericordie tue, Domine, non semel tanturmn parcis, sed
toties quoties ingemuerit peccator, iniquitatum ejus non recordaberis, etiam
si ingratus indulgentice tuse, mala malis accumulans, et peccata peccatis, quasi -
® canis.ad vomitum, et sus ad volutabrum luti, si¢ ad peccata, que prius plo-
raverat, redeat. Sed, quia multe misericordie tuce, et non una, confidens et con-
fisus, loquar, Domine. (Vers. 4) Amplius lava me, Domine, ab iniquitate mea, et
a peccato meo munda me, ut etiam ad pristinum nitorem facies, ‘foedata luto, re-
ducatur. Si aqua sit ‘munda, bene lavatur facies; facies anime, conscientia, lavacro
tuze miserationis ad priorem claritatem ea facilitate, qua facies corporis lavatur,
ctiam ipsa lavabitur. Sed non solum lava, factum parcendo, sed munda cor,
sed exterge, sicca, ne etiam aliqua vel immunditia,-vel inclinatio peccati’ ma-
neat. Duo sunt, que maxime exopto: ut de preeteritis veniam accipiam, et
et'am ut amplius laves me ab iniquitate mea; secundum, ne maneat in me peec-
cati inclinatio fortis, ne iterum peccatum committam; ideo a peceato meo rur-
sus munda me. Heec duo tu, Domine, in °ratione tua in fine, tamquam potis-
sima, nos precipis a te petere, dicens*: Et dimitte nobis debita nostra; et ne
nos inducas in tentationem. Concordat ergo petitio mea cum voluntate tua, dum
id a te peto, quod petere me docuisti: amplius ergo lava me. ;
Tibi, Domine, pro peccato meo quid possum reddere? numquid eges
servitio meo, aut ero tibi in aliquo utilis, ut offensam meo servitio rependam?
utique * Deus meus es tu, quia bonorwn meorum non eges; si enim me egeres,
non esset unde Deus meus esses. Nihil ergo tibi possum pro offensa recom-
pensare, aut tribuere, quod equet offensam, nec id postulat benignitas tua,
que gratis donat, gratis remittit offensam. Non ab alio quam a te, unde par-
cas, sumes occasionem, et rationem parcendi, hoc est enim prima et potis-
_ 1 Psalm. 118,—2 II Petri 2; Proverb. 26.—3 Matth. 6; Luc. 11.—4 Psalm. 16.