Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
464 | DIV] THOMA A VILLANOVA
effodiunt coelestem thesaurum, die ac nocte terram a corde expellentes, et om-
nia terrena desideria evacuantes, donec appareat in intimo cordis desiderabilis
ile thesaurus, quem querunt in intimo cordis, expellentes terram, id est, ter-
rena desideria, quibus dicitur ':-Regnum Dei intra vos est. Alii sancti facti sunt
divites negotiatione, qui, nempe, acceptis a Deo talentis, procurant ea duplicare
et congerere, ut sunt prelati et preedicatores, quorum lucrum est in animabus
pretiosissimis, facti magni negotiatores, non modo virtutum, sed etiam animarum;
et quia non est. homo, qui non acceperit a Deo aliquod talentum, ideo omnes
sumus negotiatores, et omnibus dicitur: Negotiamint dum venio. Felix x negotiatio
que intra animam tota geritur. . .
- 6. Sed, o Domine! cum quo tractandum, cum quo negotiandum? utique,
mecum ait: foenerate, inquit, mihi. Quid, miseri mortales, hominibus fceneratis, et
mihi foenerari non vultis? quis tam ampla dat foonora? audite qualia. Omnis, * in-
quit, .qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem,
aut ucores, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam
geternam possidebit. Nec potestis de certitudine conqueri:. Coelum, *inquit, et terra
transibunt, verba autem mea non preteribunt. Veritas est que firmat eam; et
non est, Domine, qui velit tecum negotiari, tibi foenerari? Alii facti sunt divites
agricultura, seminando et colligendo, de quibus Psalmus *: Huntes ibant et flebant, ,
mittentes semina sua; vententes autem venient cum exultatione, portantes mani-
pulos suos. Quee seminant, bona opera sunt, eleemosynarii sunt: noli contem-
nere quia parva videntur, habent enim magnam virtutem: O quot manipulos
colliges ex eis tempore messis! Psalmus °: Potens in terra eril semen ejus..Quam
potens? P. Augustinus®: Das obolum, et accipis ccelum; etsi enim modicus sit
nucleus, ingens tamen inde nascitur arbor. Apostolus’: Bonum autem facientes,
non deficiamus, tempore enim suo metemus, non deficientes. Ergo dum. tempus
habemus, operemur bonum, Ecce, fratres, quot modis ditati sunt cuncti, et con-
gregaverunt sibi divitias suas: *alius sic, alius sic. Nos igitur imitemur eos;
* ad hoc enim exempla proponuntur, et festivitates, non solum ut laudemus, sed
magis ut imitemur; alias teipsum condemnas, honorando,‘ et modo opposito vi-
vendo, sic enim scriptum est: Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod
probat. Si honoras, approbas; si non sequeris, teipsum condemnas, faciendo Op-
positum illius quod probas et laudas. Laudas virginitatem, et in luxuria vivis,
ut porcus; laudas martyrium, et tu nec modicum laboris sustinere vis; laudas
contemptum regni, et tu super obolo contendis cum proximo. Quid dicam tibi?
laudator es virginum, et accusator tui coram Deo. O quanto melius laudares
yita quam lingua, imitando quam loquendo! sicut ait Ambrosius ™: Virtutum
sancti gratia, non sermonibus exponenda est, sed virtutibus comprobanda. Pro-
1 Luc, 17,.—2 Matth. 19.—8 Ibid. 24.—4 Psalm. 125.—5 Ibid. 111.—6 Enar. in Psalm. if, n. 38,
Vid, seq. conc, n. 8, pag. 469.—7 Galat. 6.—8I Cor. 7.—9 Leg. August. serm. 228 in App., alias 44
de sanctis, n. 1; serm.. 225 App., alias 47, n, 1.-10 Rom. 14.11 Vel potius 3, Maximus, Homil,
59, de S. Eusebio Vercellensi secunda. Simile quidpiam legitur in Append. tom, 2. Operum 8. Am-
brosii serm. 56 de S. Enusebio pariter Vercellonsi,
sie
pagese Sin
een ae
erect
ap oni toner ae aN
«