Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
AAA DIVE THOMA A VILLANOVA |
———— ee
reliqua non sufficeret. Ad quod ego: Erant hee omnia Zacheeo; sed, appro-
bante Domino, ! medietatem bonorum suorum pauperibus erogavit. O! inquies:
Zacheus publicanus erat; quid mirum si dedit omnia, qui prius rapucrat? da
igitur omne quod superest.
11. Sed dices: siquidem filii non accrescerent, non ego quoque heeredita-
tem et patrimonium meum augerem,; sed, accedentibus filiis, patrimonium quo-
que’ augere necesse est. Bene, sit ita: computa heec omnia, da quod superest.
Dices: libenter accepto, si omnia computo, multa desunt. Vere ita est: cupidi-
tati tue deficiunt multa, et deessent, etiamsi totum orbem solus sine socio possi-
deres. Nolo ergo ad ratiocinium te adducere: fac, sicut filio ‘suo Tobias consu-
lait *: Quomoilo potueris, ita esto misericors. Si multum tibi fuerit, abundanter
tribue; si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. Heec fac,
ut vivas. Non improbo, si certam portionem pecunise ad arbitrium boni viri,
juxta tuos reditus, quotannis pauperibus erogandam signaveris, non ut aliis. sit
remissio, tibi autem tribulatio, sed ex cequalitate, et rationis moderamine, juxta
consilium Apostolicum *, In extrema necessitate indigenti. succurrere, non consilii,
sed praecepti est; ex superfluo dare similiter*, ut opinor, licet non detur omne quod
superest. Hoc laicis dixerim, nam clericis alia ratio sequenda est. Sed ‘non
tam videndum est, quantum tribuas, quam propter quem, et quomodo tribuas;
Deus enim, ut © Gregorius ait, non respicit quantum, sed ex quanto. Unde Apos-
tolus 7: Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas..., charitatem at
tem non habuero, nihil mihi prodest. Non acceptantur a Deo opera que prop-
ter ipsum’non: fiunt. Novit Deus, qua intentione facias, quem finem preeten-
das; propter quod in Evangelio ait *: Qui recipit prophetam in nomine prophe-
tw, mercedem sprophetee accipiet; et qui recipit justum in nomine justi, merce-
dem justi accipiet; et quicumque potum dederit uni ea minimis istis calicem
aque frigide tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet merce-
dem suam. Quoties repetit in nomine prophetcee, in nomine justi, in nomine dis-
cipuli, ut ostendat propter Dei amorem dandam esse eleemosynam, ut ex ea quis
fructum accipiat vitee seternes? nam que: amicis amicitie causa, que famulis ser-
vitutis gratia, que cognatis sanguinis et cognationis respectu donantur in vita,
vel ‘in morte testamento relinquuntur, non continuo censenda sunt ad misericor-
diam et charitatem pertinere, hac enim in judicio vacua apparebunt, quando
i Lue. 19,—2 Tob. 4.—3 II Cor. 8—4 8. Thome doctrina est 2-2 q. 32, art. 6 ad.3, <Dicendum, quod
eat aliquod tempus dare, in quo mortaliter peccat, si eleemosynam dare omittat, ex parte quidem rectpien-
tis, cum apparet evidens et urgens necessitas, nec apparet in promptu qui ei subveniat; ex parte vero
dantis, cum habet superfiua, quee secundum statum presentem non sunt sibi necessaria, prout probabi-
liter eestimari potest.» Quam vero partem superfiui teneantur sub,gravi divites pauperibus largiri, non
ita apud omnes certum est, ut designari possit, Sunt qui annuorum redituum partem quinquagesimam
satis esse putant, reliquis ad altiorem statum acquirendum reservatis; nimis tamen favere videtur
divitibus hec opinio; sed his immorari mei non est instituti—5 Fortius enim ecclesiasticos obligat
eleemosyne preceptum, qua de re vide Navarram in prolixo tractatu de Reditibus ecclesiasticis.
Conf, adduct. conc. n. 8, pag. 395.—6 Homil. 5 in Evang. num. 2. «Cor namque, et non substan-
tiam, pensat, nec perpendit quantum in eju ifici
9 »—7
; 8 sacrificio, sed ex quanto proferatur, I Cor, 18.