Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
402. DIVI THOM A VILLANOVA
alteri dare; licet enim nullus sibi soli mereatur, sed omnes communicent in
merito illius, quia bonus non soli sibi bonus est, sed toti Ecclesio, tamen
aliter dicondum est de participatione meriti, et aliter de participatione beneficii;
nam commuuicatio sive participatio meriti sola charitate fit, non applications
meriti, ita, scilicet, ut si ego merui duos gradus meriti, non possum ego &
me tollere, et tibi eos applicare, ut, scilicet, merito meo augeatur tuum meritum.
Hoe ergo non potest fieri in merito, potest tamen fieri in beneficio solutio-
nis; nam possum ego pro te solvere et satisfacere, licet non possim pro te me-
reri, et ita possum poonalitatem, quam passus sum, tibi applicare, ut, scilicet,
jam non pro me satisfaciam in illo opere, et ille actus bonus sit mihi merito-
rius, et tibi satisfactorius.
2, Quod si aliquis dicat; Alteri mereri possum primam gratiam vel aug-
mentum gratis, respondeo: Hoc non est per collationem vel applicationem sui
meriti ad alium; sed quia oratio illius,-vel jejunium, vel eleemosyna, vel aliquod
aliud opus, quod iste facit pro alio, a Deo acceptatur ex merito operantis,
non collatione meriti, sed participatione. Unde omnia illa opera sunt depre-
eationes pro illo, nec merendo pro alio, sed orando potius, ei obtinet gratiam;
et constat, quod alia est radix meriti, alia deprecationis; quia meritum innititur
justitice propriee, et deprecatio innititur largitati donantis. Potest’ etiam aliquis
mereri sine donatione aliqua,! sicut Abraham meruit Loth liberationem; respexit
enim Dominus ad Abraham, et liberavit Loth, non in oratione Abrahe pro
illo, quia non legitur orasse pro illo specialiter, sed in merito Abrahw, non
quia meruit pro illo, vel quia suum meritum illi contulit; sed quia gratia et
amore meriti Abrahe participem se fecit. Ita etiam ? si fuissent in Sodomis de-
cem justi, liberata esset civitas merito illorum, id est, quia respiciens Deus
ad meritum illorum, propter cohabitationem et communicationem parceret aliis;
et ita fit participatio in merito justorum, non applicatione aliqua vel dona-
tione meriti, sed communicatione in merito propter unionem ad illos‘in chari-
tate, vel in amore, vel in cohabitatione. Et hee participatio est quoad tempo-
ralia, vel quoad exspectationem ad ponitentiam, vel dilationem mortis, vel
preeservationem a peccato; nam quoad vite eterne et glories augmentum, nul-
lus, sine actu proprie et merito, crescit in alieno merito immediate, Ex quo
igitur-unus potest pro alio satisfacere,* poterit vivus satisfacere pro mortuo,
sicut etiam pro vivente, si mortuus sit in tali statu quo egeat satisfactions,
et possit illi applicari; nam beati non egent, damnatis non potest applicari sa-
tisfactio. Et omnium istorum ratio est, 4 quoniam omnes sumus membra ca-
pitis, quod est Christus: sicut ergo membra corporis se mutuo juvant, ita
etiam membra corporis Christi; damnati autem precisa membra sunt, et divisa
@ corpore, ideo non possunt ab aliis membris juvari. Tamen beati, et viatores
et anime in purgatorio membra sunt unita Capiti, et inter se; unio enim fit
1 Genes, 14.—2 Ibid. 18.~3 Vid. Trident. Syn, Sess. 22, cap. 2 et can, 3; Sess. 25 decr. de
Purg.—4 Rom. 12; I Cor. 12; Ephes, 4 et 5.
<