Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
IN FESTUM SANCTI MICHAELIS, ARCHANGELI, CONCIO II. 343
utilia, quoo scire magis expediat, ct minore acquirantur labore? sapiens mer-
cator, ubi pretiosiores invenerit merces, ibi abundantiores sumptus expendit:
‘ita est omnis scriba doclus in regno celorum, Hee ideo dixi, quia natura
angelica, quo perfectior est, co a nostra cognitione amplius aufertur; est enim
valde a sonsibus nostris remota, unde omnis cognitio nostra originem ducit.
Quid ergo do angelis disserere possumus, quos numquam vidimus, et quo-
rum nullam experientiam habemus? sed neque Scriptura de eis, nisi succincte
loquitur. Scio plurimos de illis longum ordiri tractatum, sermonemque pro-
trahere; sed ubi de Scriptura non habetur testimonium, divinare mihi magis
videntur, quam demonstrate tradere. Supervacuum igitur, ne dicam teme-
rarium, modo videbitur coram populo de angelis disputare, quomodo sunt,
“quomodo operantur, quomodo distinguuntur, quomodo intelligunt, quomodo
loquuntur ad invicem, quomodo mittuntur ad nos, quomodo nos instruunt,
et similia, que in scholis dubie et varie tractari solent, omniaque opinio-
nibus plena sunt. Satius judico ad nostram eruditionem evangelicam lectio-
nem exponere, in qua plurimum est doctrine; et, ne de angelis omnino —
taceamus, eorum sollicitudinem erga nos, ef quo erga 0s debito teneamur,
brevi sermone percurremus, Angelorum Regine et auxilio, et favore prius,
more solito, implorato, mente pia dicentes:
AVE, MARIA.
2. Querunt discipuli a Magistro veritatis in veritate queestionem satis cu-
riosam, sed minus utilem*: Quis, putas, major est in regno ceelorum? ex tot
patribus sanctis, qui nos preecesserunt, dic nobis, Magister optime, qui omnia
nosti, quis meritis et sanctitate precedit? Abraham, David, Moyses, Job, vel
alius ex prophetis? talis modo curiositas nonnullos ex christianis solot exorcere
usque ad rixam et contentionem, videlicet: quis inter discipulos major? Baptista
an Evangelista? et inter prophetas quis doctior, Moyses, an David? quorum
dicta scire melius esset, quam do eorum meritis disputare. Habuit tamen ortum
hee queestio ex quadam previa contentions, ut narrat Mattheus; nam, iter agente
Domino, Apostoli inter se conferebant 3: Quis eorum viderelur esse maior
Postea vero; cum domi essent, qui preesens ad omnia semper est, queesivit &
eis, de quo in via contenderent; quid inter se tractassent? illi autem, re
hensi a Domino in sermone ambitionis, erubescentes, primo tacuorunt, deinde
' respondere compulsi, mutato eloquio, quasi de aliis queerant *: Quis, re me
Jor est in regno ceelorum? quia vero ideo queesierat ab eis discop a fone i
ut curaret ambitionem, ita questionem solvit, ut morbum magis out -
Vocato igitur parvulo, cui Martialis, ° ut fertur, nomen erat, statnit im
1 Matth. 13,—2 Ibid. 18-8 Luc. 22.—4 Matth. 18.—-5 Ita Glossa in-cap. unic. de sacra unctione,
et Lyran, in cap. XVIII, 2 Matth. Verum alii S. Martialem non hunc fuisse, sed puerum illum censent,
+s ‘ ceos
de quo Andreas ait ad Christum (Joan. VI, 9): Ecce puer unus hic, qui habet quinque Fe et nam
etc. Cum enim S, Martialis unus ex 72 discipulis dicatur, qui deinde a B. Petro p
aoe”