Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
282 DIVi THOMA A VILLANOVA
centis voce magna: V, V#, V& HABITANTIBUS IN TERRA, DE CEZTERIS VO-
CIBUS TRIUM ANGELORUM, QUI ERANT TUBA CANITURI?. Aquila heo grandis,
magnarum alarum, volans per medium cli, significare videtur Augustinum,
qui Scripturarum secrota sublimiter penctravit. Volant alii doctores ex la-
tere; ille per medium. Unde et apud Ezechiclem ita legimus ?: Aguila
grandis, magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis ef va-
rielale, venit ad-Libanum, et tulit medullam cedri; que omnia miro con-
gruunt Augustino. Fuit enim aguila grandis perspicacitate, et volatu magna-
rum alarum, quia plures sub alis protegit religiones, plena plumis doctrina-
rum tam secularium, quam divinarum, quia in utrisque fuit apprime erudi-
tus, ef vartelate dicendi, est enim adco varius in stylo, ut non eum unicum,
sed varios existimes scriptores ex librorum phrasi. Hic venil ad Libanum doc-
trinss purse et candidw Evangelicte ab errore manichrorum, et dulit medullam
cedri, quia penitus divinas Scripturas et intellexit et oxposuit. Heec est Aquila,
quam Joannes in Ecclesia per medium ewli volantom in spiritu vidit, claman-
tem: V.&, VA, V.£ HABITANTIBUS IN TERRA. Veo, inquam, habitatoribus terre,
id est, mundanis et swcularibus hominibus, qui hujus seeculi delicias sequun-
tur: ve in yita, yee in morte, ye post mortem; vita laboriosa, mors acerba,
et post hanc damnatio sompiterna. Hseo Augustinus in libris suis et dictis,
verbo, acripto, exemplo terre habitatoribus predicavit, heec docuit, contem-
nere sxoulum, et querere celum. Unde ad illum alius Propheta inquit *: In
“gullure uo sit tuba, quasi aquila super domum ‘ Dei. Hane aquilam se-
quuntur tres angeli, tubis idipsum Dei populo personantes, scilicet: Benedic-
tus, Franciscus et Dominicus, divum Augustinum et tempore et vita sequen-
tes, et eumdem mundi contemptum, quem ille docuerat, hominibus persuaden-
tes, Quantus ab cis in Ecclesia fructus extiterit, non est verbo monstrare,
quia in aperto res est. Sed Deum optimum deprecemur, ut nobis, quibus tan-
torum Patrum fructus experiri concessit, concedat et imitari mores, et cum
illis beatitudinis premio frui in gloria, ad quam nos perducat Jesus Chris-
tus, Dominus noster, religionis omnis auctor, et primus patronus. Amen.
DEO GRATIAS.
1 Ex P. Vidal, videtur hic aliquid pretermissum.—2 Ezech. 17.—3 Oseo 8.—4 S. Hieronym. Co-
ment, in hune Oser locum, «In gutture tuo sit tuba, hoc est, sic exalta vocem tuam, ut tube si-
milis sit, ut plurimi audiant, quia plurimi peccaverunt, Quumque exaltaveris vocem tuam, hoc di-
cito cum clamore, quasi aquila super domum Domini... Hoc autem, o Propheta, quod tibi dico at-
que precipio: In gutture tuo sit tuba, ut vocifercris et dicas, quasi aquila super domum Domini,
regem venire chaldeorum, non aliam ob causam jubeo, nisi quod transgressi sunt fedus meum,
et meas ceremonias reliquerunt.» Calmet autem in eumdem textum. «Malim hebraum reddere:
E gutture tuo clama; quasi aquila, adversus domum Domini. Eadem latina yox que aquile yocem,
tube sonum significat. Aquile clangor acutus est, et validus, quo lepores terrentur, Z£lian., lib.
13, “ 11, lib. de Anim. Clamare jubet Oseam Deus cen aquilam, ubi Israelis flagitia arguenda
Bunt.»