Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
IN FESTUM SANCTZ MARLE MAGDALENA CONCIO. —-221
tas ipsa comprehendit in verbo thematis, testificans de ipsa, quoniam dileait mul-
tum? quid enim est ‘dicere: dilexit mulfum, nisi in eo quod est maximum et
optimum in domo Dei universa, sive in ccelo, sive in terra, et in eo quod est
omnium prestantissimum, claruit, et prestans fait?! optimum namque sibi ele-
git Maria, Magnus est quisquis aliqua virtute magnus est, sed maximus est
quicumqne optima virtute magnus est. Si igitur diebus ac noctibus omnes Scrip-
turas sacras evolyerem, ac omni industria et sollicitudine in hujus sancte Mu-
lieris laudibus desudarem, nihil longissimo sermone in ejus laudem afferre, vel
dicere vobis potui, quod sic ejus dignitatem et excellentiam demonstraret, sicut
illud tam breve duoram verborum compendium thematis, scilicet: Dilewit mul-
tum. Hoe enim certum est, quod si mulfum dilexit Deum, etiam multum ab eo
dilecta est; et quo magis dilecta, eo magis inter ceeteros excelsior et gloriosior
effecta, Magnitudinis ergo et gloris suse hoc unicum ac certissimum suscipite
testimonium. divino nobis oraculo pronuntiatum, scilicet: Dilexit multum.
5. runt dus partes sermonis: prima, de motivis amoris; secunda, de sig-
nis amoris: in prima declarabitur, qua ratione ista gloriosa Fomina dilexit
mullum; in secunda vero, quibus signis et indiciis demonstraverit, quoniam
dilexit multum.
6. Propheta egregius, considerans apud se, quantum ex omni parte ad Dei
dilectionem teneatur, ait ?: Diligam te, Domine, fortitudo mea, etc. Diligam te,
inquit, et toto corde diligam te, et pleno desiderio anime diligam te, et ex
intimis visceribus meis diligam te. Et quare diligam te? numquid absque causa?
sequitur: Fortitudo mea, firmamentum meum, refugium meum, liberator meus,
Deus meus, adjulor meus, protector meus, cornu salutis mee, Susceptor meus.
Numquid pro his omnibus non juste diligam te? numquid non grandis mihi ratio
et causa diligendi te? Deus meus, misericordia mea, gloria mea, corona mea,
coarctor undique, ac stimulor causis multis, et rationibus plurimis ad amandum
te, nec sufficit cor meum ad tantum debitum amoris persolvendum. Qui ergo
ex omni parte me obligas et constringis beneficio tuo, obligatum absolve nimio
amore tuo: dedisti unde tibi teneor, da etiam unde tibi reddam; nam si ego non
sum dignus amare te, tu tamen, Domine, dignissimus es amari a me. Novum
ergo superadde muneribus tuis munus amoris, ut de munere tuo tibi persolvam
debitum meum. Mira res ipsa solutio nova obligatio est: debitum contraho, dum
reddo; oneras me, dum exoneras, Deus, et dum de tuo dono tibi rependo amo-
rem quem debeo, ipso dilectionis munere me amplius fieri debitorem inspi-
cio. Ut quid igitur. solutionem intento, nisi quia, cum tibi plurimum debeam,
gratissimum mihi est fieri tibi etiam amplius debitorem? Diligam te ergo, Do.
mine, omnibus modis, et sine modo; modum enim non habent, que ipse fecisti
pro me: non apposuisti mensuram beneficio tuo, non apponam Mmensuram amori
meo, sed, quoad possum, et ex totis meis viribus, et tota virtute mea amabo te.
Valde, Domine, desidero intelligere et sentire, quantum tibi debeo, sed munera
1 Luc. 10.—2 Psalm. 17.
eee
56?