Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
76 DIVI THOMA A VILLANOVA
' gortio Spiritus mandato separatur. Gravior hee crat obedientia cilicio, gra-
vior omni asperitate, quam sustinct in deserto: gravissima ponitentia ctiam
pro Christo carere Christo. Hanc tamen a Spiritu Sancto consolationem ac-
ceperat,- quod ad se in desertum opportuno temporo traheret Christum, per-
spicuoque monstraret signo, ut} super quem viderct Spiritum descendentem et
in eo manentem, illum esse Agnum Dei, Christum, agnoscerct; nam Joannes
de facie non agnoscebat eum, quia, licet * in utero Matris ad illius preesontiam
exultaverit, postmodum autem jam eum de facie nesciebat, quem ab infantia |
non viderat: itaque, ut inter alios eum dignosceret, Spiritus egebat indicio.
Hac spe longo tempore in solitudine detinetur, velut alter Simeon °, expeo-
tans quando Christum Spiritus proderet illi.
11. Aderat ergo dies illa cum divino placuit Numini orbi manifestaro
seipsum, et grandi multitudinis theatro concionante Joanne, ecce procul per
deserta ‘ venif cunctis gentibus desideratus, ° pre filiis hominum speciosus,
qualis ®sponsus cum videndus: obviam procedit sponse; inspectum procul, Spi-
ritu monstrante, Joannes agnoscit, exclamat hilaris, subitoque gaudio perfusus,
indice protenso voce sonora: Ecce, inquit 7, Agnus Dei, ecce qui tollit peccala
-mundi. Ecce vitam nostram, ecce quem querimus Redemptorom: hic est de
quo seepius dicebam vobis, quia post me venit, et ante me factus est. Heo
clamans, Domini vestigia tenet, humilisque prostratur ad pedes, et, lacrymis
pre gaudio fusis, summa cum veneratione salutat. Quid tunc dixerit, quid
etiam fecerit, quia Scriptura non loquitur, ego dicere non presumo. Quo ta-
‘men putatis solvitur gaudio? quo intus amore liquescit ad Christi presen-
tiam, tam longo videndi eum desiderio pressus? stupet caterva simul, supra
modumque miratur attonita ad ignoti pauperis pedes tantum jacere Prophe-
tam: Quis, inquiunt, hic est? tanto quis dignus honore? ejusque solliciti no-
men sciscitantur, et genus; innata etiam vultus Christi gravitas et grata ve-
nustas fidem oraculo faciebat. Sed humilitatis Magister tanto sublevatus ho-
nore, supplicis sui non dedignatur baptismate ablui, non quod baptismate in-
digeat, sed ut ipse magis abluat aquas, sacretque eas, et vim generandi
tribuat ipsis, Tuno * voce patenti Pater intonuit, columbina quoque Spiritus
effigie insidet illi, quo signo discernere Christum idem Spiritus promiserat:
ante. Sed signum suum preveniens Spiritus, interiori mentis radio Joanni pre-
monstravit quem postmodum sensibili signo ostensurus erat.
12, Hoo testimonium Christo ad Jordanis ripas Joannes exhibuit, quod
quanti momenti fuerit ad fundandam fidem, res ipsa demonstrat; siquidem hu-.
jusmodi testimonio populus ille preventus, dum sequentibus signis de Christo
firmatur opinio, relicto Joanne, catervatim glomerantur ad Christum. Miracu-
lum enim oraculo, et oraculum miraculo fidem fecerat, tantaque populi con-
currentis ad Christum frequentia fuit, ut seepius neque cibum sumere sinere-
1 Matth. 3; Mare. 1; Luc. 8; Joan, 1.—2 Luc, 1.—3 Ibid. 2,—4 Agge, 2.—6 Psalm, 44,6 Matth.
25.—7 Joan. 1.—8 Matth, 3; Mare, 1; Luc, 3.