Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
IN FEST. SANCTA DOROTHEZ, VIRG. ET MART., CONCIOI. 129
tris scientiis demergimur in infernum. Similes sumus ! venatori illi, cui frater
simplex, domi residens, furatus est benedictionem: ovlos terrasqué intellectu lus-
tramus, pervigili cura capiendis volucribus, id est, arduis veritatibus, inhiamus,
et, ut Augustinus ait ?, prevolat intellectus, et sequitur tardus vel nullus affec-
tus. Dum igitur in hoc venande veritatis studio vitam expendimus, * vetula sim-
plex et devota ad regnum cwlorum admittitur, et nos cum nostra scientia mi-
seri foras excludimur: gratior enim Deo est devota simplicitas, et Pia,” quam. di-
serta sine pietatis oleo philosophia.
6. Sed unde nobis hoo oleum ‘eotirparabimus? Ie, inquiunt *, ad vendentes,
et emite vobis: non gratis et sine pretio possidetur unctio sacra, etsi gratis do-
netur; multo pretio hee olei gratia comparatur. Mira res! si gratia, quomodo
emitur? si emitur, quomodo gratia? quod enim ematur, non. solum ex hoe vir-
ginum prudentum consilio, sed etiam ex alio Scripture loco colligitur, ubi cui-
dam Episcopo dicitur *: Suadeo tibit emere a me aurum ignitum. Id ipsum est
oleum, quia ungit; aurum, quia fulget; ignifum, quia ardet, suprema quoque
omnium gratiarum. Hee est, Apostolo teste, que non merito nostro acquiri-
tur, sed per Spiritum Sanctum gratis infunditur; unde ait * Charitas Dei dif-
[usa est in cordibus nostris per Spirilum Sanclum, qui datus est nobis.
Emitur ergo, et gratis donatur. Sed quomodo hoo? nimirum, utique, quia non
justo, sed exiguo pretio emitur, veluti si.quis obolo amphoram balsami emat,
pretium dat, sed non est pretium: ita in proposito multis lacrymis, multis
suspiriis, multis orationibus, supplicationibus et eleemosynis hoc oleum spi-
ritus emendum est; diu laborandum et sudandum, ut tantum bonum obti-
nere possimus. Sed quid sunt hee ad tantum donum? vere, 7 si dederit homo
omnem substantiam domus su@ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.
Nullam ergo habet pretii aut meriti rationem ex se, quicquid agimus, quic-
quid damus; sed quia aliud non habemus, :pius Dominus acceptat in pretium,
quod non est pretium, quia, sicut scriptum est, * guod habuit hec, fecit: vult
namque Dominus sua munera non contemni. Non* mittit margaritas suas por-
cis conculcantibus.eas, sed desiderantibus, cupientibus, flagitantibus; gratis eas
donat, non quia obligatus, sed quia rogatus. Hic maximus mundanarum men-
tium error est, quod quasi pro nihilo dona Dei possidere volunt, sacre unc-
tionis gratiam valde affectant, sed éam minime sibi procurant; voluptatis ccono
‘1 Genes. 27.—2 In Psalm. 118, Serm. 8, n. 4. «An aliud est concupiscere, alind desiderare?
non quod non sit concupiscentia desiderium, sed quia non omnis concupiscentia desiderium?est;
concupiscuntur enim et que habentur, et que non habentur, nam concupiscendo, fruitur homo re.
bus quas habet; desiderando autem, absentia concupiscit. Desiderium ergo quid est, nisi. rerum
absentium concupiscentia? sed Dei justificationes .absentes esse quomodo possunt, nisi quando
nesciuntur? an et quando sciuntur, et non fiunt, absentes habende sunt? nam quid sunt justifica-
tiones, nisi opera justa, non verba? ac per hoc possunt infirmitate anime non desiderari, et ratione
mentis, ubi videtur quam sint utiles atque salubres, potest earum desiderium concupisci; spe
enim quid sgendum sit, videmus, nec agimus, quia non delectat ut agamus, et cupimus utodelec-
tet. Preevolat intellectus, et tarde sequitur, et aliquando non sequitur humanus atque infirmus :affec-
tus..—8 Luc. 21.—4 Matth. 25.—5 Apocal. 3.—6 Rom. 6.—7 Cant. 8.—8 Marc. 14.—9:Matth. 7.
33 ?-