Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
2 DEVE THOMA VILLANOVA »
nendo, et possidendo hominem, veluti:! Jacob, et Esau, in uno utero: certant?.
et: si vincit spiritus, quanta molestia carnis et sonsuum? ploratus veluti par-
yulorum, Si autem vincit caro, aculeum conscientis, et spiritus querimoniam
quis poterit sustinere? omnia } sustinet homo, ubi fit certamen, et est certami-
nis bravium.
‘4. © homo, in quanto periculo constitutus es! ecce omnia exteriora, in-
teriora, superiora, inferiora, et que te circtimstant, mortem minantur, et * «pre-
sentem intentant omnia mortem.» Quid sunt mundi voluptates, favores, pom-
px, gaudia, solatia, nisi virus anime, et laquei pedibus anime, no ascendat?
Audi Sapientem. Creatura, inquit *, in odium creata est... ef in muscipulam pe-
dibus insipientium. Similiter intra te appetitus et concupiscentia, “sensus et
caro mortem anime procurant. Bene * corpus mortis ab Apostolo dicitur, quo-
niam omnes sue leges leges mortis sunt, et omnia ejus desideria mortifera.
Apostolus ®: Scio quod non habitat in me, id est, in carne mea, bonum. Sen-
sus vero quasi quidam nuncii sunt, et fenestre, per quas exterius propinatur
virus ad animam *: Ascendit mors per fenestras. Similiter extra te circumstant
mille millia demoniorum, qui die et nocte nihil aliud faciunt, nisi tendere
laqueos anime, veluti aucupes juxta fluenta aquarum, et ex pharetra carnis
educere sagittas carnalium desideriorum, quibus sagittant animam. Paraverunt,
inquit Psalmus ’, sagiltas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos cor-
de. Nihilominus conqueritur Psalmista, dicens *: Domine, quid mulliplicali sunt
qui tribulant me? multi insurgunt adversum me: multi dicunt anine mea:
Non EST SALUS IPSI IN Dz0 Esus; et in alio Psalmo *: Miserere mei, Domine,
quoniam “conculcavit me homo, id est caro, ? conculcaverunt me inimici’ mei,
quoniam mulli bellantes adversum me... inhabilabunt et abscondent, scilicet,
tu vidisti, quot hostes habeat anima mea, audi periculum, audi ruins facilita-
tem. Ecce positi sumus in medio duorum extremorum: sursum beatitudo sum-
ma, requies, gloria. O quanta felicitas beatorum! leva oculos. Si deprimas
oculos ad infernum, quantus gemitus, ullulatus, eterna pena, eternus ignis,
teternus vermis. O quanta miseria! tu autem veluti in statera positus es: ad
quam partem declinaveris in hoc brevi momento vite presentis, in eadem per-
petuo permanebis. Sapiens ait ': Sicut guéta roris antelucani, et sicut momen-
tum stalere, sic totus orbis coram te; sicut enim statera, modico injecto pon-
dere, statim deflectitur, ita propter unum modicum consensum, unam brevem
illecebram, unam murmurationem, unam injuriam, anima labitur in infernum.’
QO quam in puncto ineqnali est bilanx cum tanta pondera inclinationum sta-
teram deprimant animee! 0 Domine, si esset lex, ut qui peccaret, per annum. in-
tegrum perderetur, tolerabile videretur, sed satis ad mortem; in momento pec-
care, et darnari rigida nimis sors et conditio videtur *: Qui habe aures au-
diendi, audial; evigila, 0 mortalis.
1 Genes. 25.—2 Virgil. 1 Aineid., v. 91.—8 3 Sapiont, 14, —4. Rom ,7.—65 Ibid. —6 Jerem. 9.—7 Psalm. .
10, —8 Ibid. 3.—9 Ibid. -55.—10 Ibid.—11 Sapient. 11.—12 Matth. 11.
no