Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
58 DIVI THOM A VILLANOVA
‘
ceret: Exterior illa tribulatio te ab intoriori bello majoris tribulationis liberat.
Noli conqueri, noli exaggerare amissas opes, vulnera carnis, mortem filiorum,
sterquilinium et lepram. Ibi anima vulneratur, hic caro; ibi anima lepram incur-
rit, hic corpus; hic alius tibi adversatur, ibi tu ipse tibi dissides et adversaris.
Tu pugnator, tu victor; tu do teipso triumphas, et de tui ipsius victoria corona-
ris. O nimis cruenta pugna carnis et spiritus, que fit per totam vitam in campo
cordis! non potest esse perpetua pax inter illos, usque dum caro victa moriatur,
et surgat spiritualis in merito beneficio Conditoris; et, ut ait Job ', erunt guon-
dam vincli, pariler sine timore, id est, ligati pariter sine molestia, scilicet, post
resurrectionem. Nota consilium in hac parte Joannis Ohrysostomi *; Ecce pugna
non excusatur; appetitus autem vincendi hic est, aut moriendum est tibi, et
non qualicumque morte, sed morte perpetua: quid ergo faciendum? vide ne
permittas hostes tuos crescere, ne permittas de pigmeis fieri gigantes cogita-
tiones tuas. * Beatus qui tenebit et allidet parvulos tuos ad petram, et sine
difficultate vinces; si autem foveris et nutrieris paroulos, fient potentes, eto.
Vide pro hoo themate opusculum sanoti * Joannis Chrysostomi de Exhortatione
ad-martyrium; ibi multa loquitur de milite christiano *.
DEO GRATIAS.
considerare negligimus, de percussione murmuramus. Quis nesciat quod multo melius sit duris in
servitio hominibus subjici, quam blandientibus demoniacis spiritibus subdi? et tamen cum alto Dei
judicio jugo humane conditionis atterimur, in querelam prosilimus, nimirum, quia minus attendimus
quod si nos nulla conditio servitutis opprimeret, fortasse mens nostra multis iniquitatibus pejus —
libera deserviret. Ideo ergo hee que toleramus, gravia credimus, quia bella hostis callidi, quam
sint contra nos dura atque intolerabilia, non videmus; menti enim nostre omne pondus vilesceret,
si ea que se opprimere poterant, occulti adversarii bella pensaret..—1 Job 8.—2 Homil. 67 ad
popul. antiochen. «<Omnem vitam certamen esse putemus, nec umquam remissionem queramus,
numquam in tribulationibus inusitata pati nos arbitrabimur, quoniam nec athlets, cum est in cer-
tamine, novi,quid patitur. Aliud est remissionis tempus. Per tribulationem consummari nos oportet,
licet tribulatio non adsit, neque persecutio, sed adsunt alice tribulationes per singulos dies nobis
irruentes; si vero has non ferimus, illas profecto segnius pertulissemus... Ta namque ita quidem te
prepara, tamquam miles generosus. In armis continue verseris, solers, vigilans, semper hostem ex-
pecta, ne tamen hostes tibi parias; hoc enim non est militis, sed seditiosi. Si vero religionis tuba
vocet, statim progredere, et animam parvipende, et multa cum alacritate descendas ad certamina,
hostium aciem dissipa, confringe caput diaboli, tropheum erige... Sanguine plenam esse decet chris-
tiani vitam, non alienum effundendo, sed se paratum suum effundere preestando: tanta ergo promp-
titudine proprium effundamus cruorem, cum pro Christo sit hoc agendum, quanta quis aquam
effunderet, nam et aqua sanguis est corpus irrigans; et tanta facilitate carnem exuamus, quanta
vestimentum. Hoc autem fiet, nisi pecuniis alligati fuerimus, nisi domibus, et nisi affectionibus,
nisi simus ab omnibus suspensi—s Psalm. 136.—4 Legendum S. Cypriani, quandoquidem apud
Cyprianum extat opusculum, seu Epistola ad Fortunatum, De Exhortatione martyrii; apud Chry*
sostomum vero opusculum sub hoc nomine, quod sciam, non extat, nisiforte binas 5. Orater Homi-
lias intelligat, que ad calcem tomi 3, edit. an. 1570 8. Joannis Chrysostomi habentur, et sunt de Mar-
tyribus, aut alias De Militia christiana, et De Militia spirituali, tom. 6, ejusdem edit.»—5 Super hoc
Sancto duo alia fragmenta concionis habentur: primum in 8 conc. in Diem natalis Dom, a num. 7,
pag. 77, 4 vol.; alterum in ej. festiv. conc, IX a num. 13, pag. 86, allat. vol.