Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
IN FESTUM SANCTI.NICOLAI, PONTIF. ET CONFES., CONCIO II. 41
et varios Domino suo fructus reddunt. Neque folia eorum, id est, verba de-
‘fluunt aliquando, sed ad sanitatem gentium avidissime expetuntur; omne enim
quod in viro sancto est, salutiferum est: vita, conversatio, verbum, vestitus,
incessus, cibus, potus, motus, gestus, opus, omnia ad sanifatem gentium: quid-
quid facit, quidquid loquitur, anidguid 0 ostendit, videntium populorum salus
et vita est.
7. Ad has aquas plantatus sanctus feuotum dat, non quemlibet, sed suum,
ef non quandolibet, sed in tempore suo. «Sunt-enim, qui fructum non faciunt;
sunt qui faciunt, sed non suum; sunt qui faciunt suum, sed. non in tempore
suo, ut inquit Bernardus'. Arbores enim sylvestres, ut quercus, robur, et ul-
mus, fructum nullum faciunt; aut si quem faciunt, non humano, sed porcino
esui aptum. Tales sunt filii hujus seeculi, carnaliter viventes, » quorum si que bona
opera esse videntur, quia non ex charitate Dei, sed ex quadam radice corrupta
procedunt, in cibos porcorum degenerant. Ila enim opera eleemosynarum et je-
janiorum, que si ex charitate fierent, vite meritoria essent, propter inanem glo-
riam.et humanam laudem effecta, in peccata et vitia convertuntur. Alice autem
fructum faciunt, sed non suum, ut que alieno trunco inserts, non proprium, sed
alienum fructum emittunt. Tales sunt religiosi negotiatores, qui deserentes
claustrum, silentium, et chorum, et cetera que statui suo principaliter conve-
niunt, tota die per vicos et plateas negotiis quibusdam pietatis, ut ipsi dicunt,
implicantur, que utique opera, etsi aliis bona essent, sibi tamen minime con-
veniunt. Tales quoque sunt sacerdotes,' qui, relicto altaris ministeério et iis quae
divino cultui necessaria sunt, regendoram populorum gubernationi deserviunt.
Tales pontifices, qui, gregis Dominici cura et propria dicecesi relicta, aut re-
gibus in curia consiliarii accedunt, aut publicorum negotiorum preesidentiam
-recipiunt. Tales milites qui, in otio et vitio degentes, relictis armis, et populi
cristiani defensione, post crateres et vina de sublimibus disputant, et * sapien-
tiores sibi videntur septem viris proferentibus: sententias. Tales sunt etiam ma-
tron nobiles, que, nutriendorum filiorum et regende: familie cura neglecta, cu-
riose per vias discurrunt, peregrinationes sibi minime debitas frequentantes.
Hi enim; et similes, fructum quidem faciunt, non suum, sed adulterinum, ac -
.propterea Deo minime gratum, de quibus Sapiens *: Mulligena impiorum mul-
titudo ‘non erit utilis, ef spuria vitulamina non dabunt radices altas; nec
stabile frmamentum collocabunt. Et si in ramis in tempore germinaverint,
infirmiter posita, a vento commovebuntur, ef a nimietale ventorum eradica-
buntiir; confringentur enim rami inconsummali, ef fructus illorum inutiles, et
acer ad manducandum, et ad nihilum apli. :
' Quid opus est alienum officium. usurpare? Agat quisque quod .suum
est. Nainguid si oculus audire, aut auris videre vellet, et si manus ambulare,
aut pedes: palpare cuperent, toti: corpori nociva nimis non esset hujusmodi offi:
ciorum permutatio? ita, fratres, secundum Apostolum * ; corporis Christi membra
1 Serm, in Natal. S. Boned. n. 5, nonul. cum variant, —2 Proverb. 26.—3. Sapient, 4.—4.1:Cor, 6
11?