Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
-IN FESTUM SANCTI ANDREA APOSTOLI CONCIO I.
2. De primo dicit littera Evangelii !: Ambulans Jesus juxta mare Gali:
lee, vidit duos fratres, Simonem qui vocatur Petrus, et Andream, fratrem
ejus, mittentes rete in mare, erant enim piscatores, et ait illis: VENITE Post
ME, ET FACIAM VOS FIERI PISCATORES HomINUM. Af illi continuo, relictis retibus,
secuti sunt eum. Mira obedientiee facilitas! Unde Gregorius in Homilia *: Nulla
miracula viderant, nullum sermonem ejus audierant, nihil de premio eterno
perceperant, et ad simplex Domini preceptum omnia reliquerunt, Non in-
terrogant: Domine, quomodo nos idiotas facies piscatores hominum? non mo-
rantur, non petunt inducias, non dicunt: Domine, sine nos disponere de do-
mibus, et uxoribus, et filiis, sive vestes istas mutare, ut tibi melius serviamus:
non dicunt: quis es tu, qui talia proponis? sed statim, relictis omnibus, secuti
sunt eum. Nec mihi objicias, quod sola retia et- naviculam reliquerunt, nam
multum reliquit, qui sibi nihil retinuit: sic reliquerunt retia, quod etiam regna
reliquissent. Vee nostre duritiei et superbiel qui nec verbis, nec admonitioni-
bus, nec minis, nec ‘terroribus, nec flagellis sequi volumus, quem jam in coelo
regnare cognoscimus. Quid in judicio dicturi sumus, qui ab amore presentis
seeculi nec preeceptis flectimur, nec verberibus emendamur? Neque putandum
est fuisse illam simplicem vocationem; siquidem * dedit voct sue vocem virtu-
fis, et penetrarunt verba illius viscera illorum: prehenderunt illa quasi uncos,
et tamquam hamos ea deglutierunt. Prius eos piscatus est, quam faceret piscato-
res hominum: attraxit eos attractione vehementi et forti. * Quis enim, Domine,
virtuti tue potest resistere? ° gui vocas ea que non sunt, tamquam ea, que
sunt; et vocas mortuos, et surgunt.® Clamavif: Lazars, VENI Foras. Ht statim
prodiié qui fueraé moriuus, et sepultus. Venit, inquit 7, hora, eé nunc est,
quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent.
3, Hae potenti attractione trahi se petebat, que dicebat *: Trahe me, post
te curremus in odorem unguentorum tuorum. Non exspectes, Domine, ut ego
veniam, noli hoc mes relinquere yoluntati: ipse trahe, ipse compelle, ipse
coge venire me post te, sicut Paulum, et Mattheum, et Magdalenam, et sicut
istos piscatores. Hac tamen attractio meritum et obediontiam non abstulit,
sed auxit; quia arbitrium non coegit, sed inflammavit; non invitos traxit, sed
voluntarios fecit; non violentavit, sed potenter concitavit. Poterat dicere An-
dreas illud Isaiv °: Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contra-
dico: retrorsum non abit. In quibus verbis notatur, primo, virtus divina tra-
hens, cum dicitur: Dominus aperuit mihi aurem; secundo, facilitas obedien-
tice, cum dicitur: Ego autem non contradico; tertio, perseverantia obedientie,
dum dicitur: Retrorsum non abii. In quibus duabus conditionibus meritum
obedientiss consistit: in facilitate, scilicet, et perseverantia. Sunt enim quidam
qui obediunt, sed cum gravedine et tristitia, cum repugnantia et murmura-
tione; preecepta Dei implent, sed odiunt, quia nollent illud sibi esse preecep-
1 Matth. 4,—2 Hom. 6 in Evang. n. 1.—3 Psalm. 67.~4 Rom. 9.—6 Ibid. 4.—6 Joan. 11.—7
Ibid. 5.—8 Cant. 1.—9 Isai. 50,