Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
378 DIVI THOMA -A VILLANOVA
alo est; nos enim tibi, teque nobis mira necessitudo confederat, quia, scilicet,
pro nobis habes illud quod es; nos vero pro te illud quod sumus; si enim nulla
nostra precessisset transgressio, non esset sequuta nostra redemptio; et si redimi
necessarium non fuisset, non fuisset necessarium te Redemptorem peperisse..
Ut quid enim inscium peccati pareres, si defuisset qui peccasset? ut quid mater
fieres Salvatoris, si nulla esset indigentia salutis? Vide Bernardum serm. 4
in Ascensione Domini.
2. Duas creaturas pulchras creavit Deus, quas adornavit, ot “utraque, ut ait.
Gregorius’, statim ut condita est, illico glorite sue cupida, Conditoris invidit,
una potentiam, altera sapientiam. Hae ergo ipsa divina Sapientia; quam homo
irritavit, modum quesivit, quo liberaret; et qui omnia in sapientia fecerat *, am-
pliori sapientia hominem refecit. Magna sapientia, que hominem fecit ex nihilo,
sed major ostensa est, que hominem fecit ex Deo, quia major distantia. ‘ Omnia
in sapientia fecisti, Domine; sed cum hominem reparas, sapientia * aflingit a
fine usque ad finem fortiter. Vis videre extrema distantia, sed inter se maxime
conjuncta? ° Verbum caro factum est. Quid majus Verbo? ascende per ange-
los, et caeteros spiritus: respectu Verbi, prope nihil. Descende per creaturas
corporeas: exigua caro, que cito putrescit; sed’ Verbum Domini manet in
elernum, et * omnis caro faenum; et tamen Verbum caro. Verbum ergo quo-
dammodo fenum, et homo jumentum, ut ait Bernardus *. Sed flos hujus foni
non decidet, quia *? non dabis Sanctum tuum videre corruptionem. Ecce a
fine usque ad finem, " simul in unum dives, et pauper, ' leo et agnus simul
morabuntur. Jungit fortitudinem Dei infirmitati carnis; per hominem jungit
1 Nostra quidem sententia, ad proxime sequentem numeram, cui cohzrent, saltem quoad ad
sensum, que allati sermonis numeris 3 et 5 habentur, allegatio hrec debet referri.—2 Bernardus po-
tius ex dictis prec. not. nihil enim simileapud Gregorium inveniri a nobis potuit—s Psalm. 103,
~—4 Ibid.—b6 Sapient. 8—6 Joan. 1.—7 Isai. 40.—8 Ibid.—9 Serm. 35 in Cant,, n. 4 et 6. «Mutavit
(homo) istam gloriam Dei in similitudinem vituli comedentis foenum. Inde est quod panis Angelo-
rum factus est fenum positum in presepio, appositum nobis tamquam jumentis. Verbum quippe
caro factum est (Joan. I, 14), et juxta Prophetam (Isai. XL, 6): Omnis caro fenum. At foonum istud
minime desiccatum est, nec ex eo cecidit flos,quia requievit super ipsum Spiritus Domini. Propter
hoe namque aliquando finis venit universe carnis, quia spiritus recesserat. Denique ait (Genes, VI,
3): Non permanebit spiritus meus in homine in eternum, quia caro est. Carnis nomine hoc loco vi-
tium designari intellige, non naturam; nec enim spiritum natura expungit, sed vitium. Propter vi-
tium ergo omnis caro fanum, et omnis gloria ejus tamquam flos feni. Exsiccatum est, inquit (Isai.
XL, 3), fenum, et cecidit flos; sed non ille flos, qui de virga et radice Jesse ascendit, eo quod re-
quievit super eum Spiritus Domini, nec illud fenum, quod Verbum factum est, pro eo quod sequi-
tur in Propheta: Verbum autem Domini manet in aternum (Isai. XL, 7). Si enim fenum Verbum,
et Verbum in eternum manet, fenum quoque necesse est maneat in sternum. Alioquin quomodo
vitam prebet seternam, si ipsum minime manet in sternum? Ait enim: Si quis manducaverit ex
Jtoc pane, vivet in eternum, Et quem panem dicat, aperit cum subjungit: Panis quem ego dabo, caro
mea est pro mundi vita. Quomodo ergo sternum non est, quo seternaliter vivitur? Sed recole nunc
mecum vocem Filii, ad Patrem loquentis in Psalmo (CXV, 10): Non dabis, inquit, Sanctum tuum
videre corruptionem, Haud dubium quin de corpore dicat, quod in “sepulcro jacebat exanime. Hoc
enim sanctum et Angelus, qui nuntiavit Virgini, locutus est,dicens (Luc. I, 15): Et quod nascetur
ex te sanctum, vocabitur filius Dei. Quo ergo pacto sanctum foenum poterat videre corruptionem,
quod de incorrupti uteri perpetuo virore vernantibus pascuis ortum, etiam avidos Angelorum in
80 figere possit obtutus, insatiabiliter oblectandos? Perdat sane feenum viriditatem, si Maria virgi-
nitatem amiserit>—10 Psalm. 15.—11 Ibid, 48.12 Isai. 11,