Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
IN ANNUNTIATIONEM BEATA MARLZ VIRGINIS CONCIO Il. 345:
tia firmus stetit,-dicens ':. Quod scripsi, scripsi, nesciens utique quid diceret,
sed 1 inagnum proferens sacramentum. Hee igitur sedes David, quam Angelus
repromisit, cui, soilicet, regni David affixus est titulus; ab hac super domum
Jacob, non illius ecarnalis et modici, sed spiritualis, toto orbe diffusi, id est,
‘Ecclesiee sancte Dei, in sternum firmato regno, regnaturus est Chiistus, sicut
fideli legatione preedixerat Nuntius.
11. Hujus autem tam eximie legationis figuram gessit* servus ille fidelis
Abrahex, quem sanctus Patriarcha in suam patriam destinavit querere Filio suo
unico uxorem, adjuratum prius ne de filiabus Chanaan vicinis accipiat. Qui
pulcherrimam Rebeccam ad fontem reperiens, accepto prius connubii, quod quee-
rebat, indicio, quod eum et camelos libenter adaquasset, eam inauribus et mu-
nusculis subarrhavit, et habito consensu Parentis, Filio Domini sui copulandam
adduxit. Quid huic ccelesti connubio similius? non dignatur Pater sublimis, hoc
enim sonat Abraham, Filio suo unico de propinquis angelorum cuneis quam-
libet despdnsare naturam; sed longius Legatum fidelem mittit ad terram, ut de
cognata sibi natura, et ad ejus imaginem facta °, aliquam Filio suo accipiat
uxorem: Nusguam enim angelos apprehendit, Paulo auctore *, sed semen
Abrahe apprehendit. Venit ergo Legatus ad mundum, Virginem ad fontem
aquarum reperit, id est, divinas Scripturas rimantem, et de profunditate littere
mirificos haurientem haustus; miratur celestis Paranymphus tantum Puelle
decorem, et tam eximiam Virginis pulchritudinem. Qualis namque fuerit, Scrip-
tura commemorat: Puella, inquit §, decora nimis, virgoque pulcherrima, et in-
cognita viro, descenderat ad fontem, ef impleverat hydriam aqua, et rever-
tebatur. Humilitate descenderat, virginitate placuerat, hydriam suam aqua reple-
verat; sic namque eam Angelus salutat: Ave, gratia plena. O plenam et plenis-
simam hydriam, ex qua omnis potatur rationalis natural bibit Nuntius, bibunt
‘ ineurvi cameli: angelos et homines ex tua plenitudine satiasti, Maria. Quis enim
ex hac tua non potatur hydria? ex hac angelus gloriam, justus gratiam, peccator
veniam, meestus letitiam, captivus indulgentiam bibit. Omnes bibunt ex ea, ne-
que minuitur hydria, Bibit quoque Omnipotens ipse, et inebriatus amore, obli-
tus majestatis, properat ad Dilectam; ac velut unicornis filius, gremio Virginis
Rex judcorum, tribus linguis, hebreea, greeca et latina, que lingus toto orbe maxime excellunt. Teitas
si rex judzorum crucifixus est, et judei regem suum crucifixerunt, crucifigendo eum, etiam regem
gentium fecerunt, magis quam occiderunt. Et quidem quantum in illis fuit, perdiderunt Christum,;
sed sibi, non nobis; et mortuus est ille pro nobis, et sanguine suo redemit nos. Et modo non est
corruptus titulus, quia ille Rex est, non solum gentium,. sed etiam ipsorum judorum. Quid enim?
quia contradixerunt, ideo Regis sui dominationem evertere potuerunt? Rex est et supra illos. Nam
ille Rex. virgam ferream gerit, qua et regit et frangit... Quos reget? quos conteret? reget obedientes,
conteret resistentes. Ergo Ne corrumpas, optime et prophetice, quando quidem et ili judeei sugges.
serunt tune Pilato, et dixerunt: Noli scribere: Rea judceorum; sed scribe, quia ipse se dixit Regem
judeorum; nam iste titulus, inquiunt, confirmavit illum Regem nobis. Et Pilatus: Quod scripsi, scripsi.
Et impletum est: Ne corrumpas. Nec iste solus Psalmus habet hujusmodi inscriptionem, ut titulns
non corrumpatur, Aliquot Psalmi sic preenotati sunt, sed tamen in omnibus. passio Domini preenun-
tiatur. Ergo et hic intelligamus Domini passionem, et loquatur nobis Christus, caput et corpus»>.—1
Joan, 19,—2 Gen. 24.—3 Ibid. 1.—4 Hebra. 2.—5 Genes, 24. .
87.