Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
IN ANNUNTIATIONEM BEATA MARLH VIRGINIS CONCIOL. 331
ram, o inestimabilem castitatis amorem! mater Dei ab Angelo pronunciabatur,
et pro sua virginitate sollicitabatur: Deum habitura est Filium, et de suo pu-
dore questionem facit, neque tanto pignore puritatis damna compensat: tan-
ta erat in ca puritatis sanctimonieque dilectio. Sed unde, obsecro, hec tam
nova et insueta religio? quis te docuit, o Maria, sic Deo placere pudicitiam?
unde servandse virginitatis documenta perceperas, ut neque Deum, nisi virgo
concipere non assentias? neque enim hujus rei lex tibi documentum, neque
antiquitas preebuerat exemplum. ' Lex sterilem feminam maledicit, virginitatis
perpetuce dignitatem non plane agnoscit antiquitas. * Filia Jephte ab occisore Pa-
rente suam lugendi virginitatem, inducias obtinuit, lugetque diutius, non quia
occiditur, sed quia absque sobole moritur innupta, acerbiorem ipsa morte filio-.
.rum reputans orbitatem. Denique in populo illo nihil optabilius, nihil beatius,
quam abundare pignoribus, filios gignere, heeredes habere, et sicut scriptum
est *: Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tue: filii tui sicut
novelle olivarum in circuilu mense tua. Ecce sic benedicetur homo, qui limet
Dominum. Unde et multiplicande potius sobolis, quam servandi pudoris ille
populus a Deo monitionem acceperat. Ubi ergo legeras, ubi didiceras Deo ita
gratam esse virginitatem, nisi quia omnipotens Dei Verbum prius fuit tibi
Magister, quam Filius; prius te habuit discipulam, quam Matrem; prius tuam
mentem, quam ventrem implevit?
6. Tuergo, Virgo regia, inter virgines primatum tenes, tu virginum prima
dux et magistra, tu virginitatis forma, tu virginitatis inventrix institutrixque,
tu religionis hujus sacre prima fundatrix. O virgines, qualem habetis ma-
gistram! non pater Augustinus, non 8. Benedictus, Franciscus vel Domini-
cus, vel quivis alius de numero sanctorum patrum custodiende virginitatis
institutor extitit; sed Virgo sacra, Dei Mater, hanc prima invenit viam, et
eam Adee filiis demonstravit. Ipsa prima docuit homines celibatum, et in
carge angelicam vitam agere, et colestium spirituum emulari puritatem: hee
prima virginitatem suam Deo vovit, et suo alios exemplo idipsum agere
provocavit, sicut scriptum est‘: Astitit Regina a deatris tuis in vestilu de-
aurato, circumdata varietate. Omnis gloria filie regis ab intus. Adducen-
tur regi virgines post eam. O Virginem puram, Virginem unicam, Virgi-
nem singularem! et vere singularem, vere unicam, ad quam nulla est alia virgo,
ad cujus comparationem omnis alia virginitas corruptio videri potest; ceteris
namque virginibus sat est incorruptas esse corpore, intactas haberi carne. Que-
nam est enim, aut fuit umquam alia virgo, que cogitationis libidinem non sen-
serit? carnis molestias non pertulerit? sat est si vicit: sufficit si non succubuit.
Maria tota et undequaque Virgo: Virgo carne, Virgo et mente, Virgo aspectu,
Virgo contactu, Virgo cogitatu, Virgo affectu, Virgo sermone, Virgo opere, Virgo
spiritu, Virgo sensu, Virgo plenissima, Virgo illibata: intacta corpore, intacta
mente, intacta cdgitatione, non solum a libidine, sed etiam ab omni peccato-
1 Exod. 23,—2 Judic. 11.—3 Psalm, 127.—4 Ibid. 44,