Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
IN NATIVITATEM BEATA: MARLE VIRGINIS CONCIO IV. 313
heri exul a colo, hodie jam scala apparuit, per quam ascendat; heri Deo
‘offensum, hodie jam copit habere reconciliationis et pacis principium. Lace-
rate sunt leges antique, maledictiones Patrum evacuate sunt, jam est in carne
-puritas, jam est in carne, quee nescit carnis contagium. Non est, o Lucifer,
non est quod agnoscas in hoe novo principio; tota pulchra, et sine macula est,
sine ruga est, sine peccato est: talem eam fecit, qui se hominem faciet in ea.
‘ Fecit sibi rec Salomon reclinatorium aureum. Talis est, qualis esse debet
‘9 ?
et qualem decet esse, quee Deum paritura est. Bernardus *: Tali Filio talis
Mater, et tali Matri talis Filius; nam sicut in divina substantia qualis Pater,
talis Filius, ita in humana natura qualis Mater, talis Filius. Pater omnipotens,
increatus, immensus, talis Filius; Mater pauper, humilis, innocens, absque
culpa, talis Filius.
2. Non potuit eam amplius Evangelista unico verbo sublimare, quam di-
cendo *: De qua natus est Jesus; nam si humilem Virginem, sobriam, puram
dixisset, totum includitur cum dicitur: De qua natus est Jesus. Quee major
excellentia quam esse Dei matrem? nam post Deum quid nisi Mater Dei?
Anselmus *: Solum de sancta Maria Virgine preedicare quod mater Dei est, ex-
gine p q
cedit omnem altitudinem, que post Deum dici, vel excogitari potest, ete. O
venter capacior ccelis, diffusior terris, latior elementis, qui illum continere va-
luit, quem totus mundus capere non potuit,‘et qui ° ¢ribus digitis molem terre
appendif] Anselmus °: Nihil in Maria excellentius dari potuit, quam quod virgo
manens, Deum, de sua carne carnem factum, generaret, et Mater Filii Dei fieret.
3. Magnus est omnibus rebus libertatis appetitus. Pone exemplum de fi-
liis Israel, qui, soluti de jugo Pharaonis, cum magno tripudio cecinerunt Do-
mino, dicentes ’: Canlemus Domino, gloriose enim magnificalus est. Leetare,
genus humanum, letare: ecce soluta sunt jam vincula, confracta potentia ad-
versarii, jam de tuo genere orta est, que tyranni conterat caput, jam nova
Regina apparuit; omnes ei jubilent, et plaudant. Hee tibi Deum dabit pla-
catum, immo dabit humanatum: hee tollet inimicitias inter hominem et ange-
lum, hee confringet tyrannorum vincula et potentiam, Damascenus *: Consti-
1 Cant, 8.2 Serm. 4 in Assumpt. B, M. V.n. 6. «Quejam poterit lingua, etiamei angelica sit, dignis
extollere laudibus Virginem Matrem? Matrem autem non cujuscumque, sed Dei? Duplex novitas, du-
plex prerogativa, duplex miraculum, sed digne prorsus aptissimeque conveniens; neque enim filius
alius Virginem, nec Deum decuit partus alter».—3 Matth. 1.—4 Vid. not. ad conc. TI, n. 9, pay. 800,
—6 Isai. 40.—6 Auctor potius oper. de Concept. B. M. in App. Oper. 8. Anselm. <Igitur propter pec-
catores Maria facta est mater Dei, que idcirco quod ea castior, ea sanctior, ea humilior in genere -hu-
mano nulla potuit reperiri, merito debuit in tantam excellentiam ab eo quo nihil castius, nihil sanc-
tius, sublimius est nihil, adscisci. Et in quid excellentius adscisci valeret, quam utin perpetua virgini-
tate permanens, Deum, de sua carne carnem factum, generaret? hanc excellentiam contulit Deus Vir-
gini Marie, eo quod illam pudicitia cordis et corporis sibi pre omni creatura intellexit adhserere.»
—1 Exod. 15.—8 Homil. I in Nativ. B. V. M. n.4, 5 et 7. ¢Constituamus diem solemnem pro Dei
Genitricis nativitate. Letare, Anna sterilis, gue non paris, erumpe et clama, que non parturis (Isai.
LIV, 1)... O beatum par Joachim et Anna, immaculatissimum prorsus! ex Fructu ventris vestri cog-
noscimini, velut alicubi Dominus ait: Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 16). Uti Deo
gratum erat, atque ea dignum que ex vobis orta est, vitee vestre rationes instituistis; casta enim,
et sancta conversatione vestra virginitatis monile protulistis, eam, que ante partum virgo foret
79.