Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
IN FESTUM CORPORIS: CHRISTI CONCIO 1. 229
>
sannant.devotos, et pios hujus Sacramenti cultores, qui: pia devotione, ad: pro-
priam consolationem, et suarum animarum salutem, sacram altaris communio-
nem frequentant, quorum justa et debita retributio est, ut: omnis justitie et
pietatis fructu,. et sancto charitatis affectu vacui, in summa bonorum omnium,
et spiritualium charismatum egestate et sterilitate moriantur; qui vero pie ac
devote suscipiunt, e contrario, sicut Obededom a Domino benedicti, varia mul-
tiplicique omnium yirtutum et gratiarum abundantia perfruantur. -
5. Ex his que dicta sunt, facile est videre, propter quid probare:se de-
beat, qui ad hunec panem manducandum accedit, nam id primo suadet majes-
tas ad quam acceditur. Non enim accedimus ad arcam ligneam, et altare aure-
um, et manufacta sacramenta, et lapideum tabernaculum, sed ad ipsam Dei
sublimem celsitudinem, -beatis spiritibus presidentem, * sub qua curvantur, qui
portant orbem; et ad judicem viyoram omnium et mortuorum Christum, cui
astabit omnis caro, coram quo omnes reges terre, et omnes gentes, et prin-
cipes trepidabunt; ad verum Dei corpus, et sanguinem pretiosum, quo redemp-
tus est mundus, Videte quam sublimiter hoc cunctis fidelibus Apostolus in-
timat ad Hebreos: Non, inquit *, accessistis ad tractabilem montem, et accensi-
bilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam, et tube sonum, et vocem
verborum etc.; sed accessistis ad Sion, montem et civilatem Dei viventis, Je-
rusalem caelestem, et multorum millium angelorum frequentiam, et Eccle-
siam primitivorum, qui conscripti sunt in celis, et judicem omnium Deum,
et spirilus juslorum, perfectorum, et teslamenti novi mediatorem Jesum,
ef sunguinis aspersionem, melius loyuentem quam Abel. Videle ne recuse-—
lis loquentem, id est, ne clamorem.ejus Dei misericordiam imprecantem vestris
facinoribus opprimatis. Attendite quod ibi scriptum est °: Si bestia montem te-
tigerit, lapidabitur, hoc est, bestialis homo, qui montem excelsum, montem
omnibus donis celestibus * pinguem, montem cunctis virtutibus et gratiis coa-
gulatum, montem denique, in quo beneplacitum est Deo habitare in eo, in-
digne tetigerit, lapidabitur, torquebitur, et. malleis inferni gravissimis contun-
detur. Secundo, impellit periculum accedentium, non solum anime, sed etiam
corporis. Quot fideles propter hoc infirmati, flagellati, occisi sunt °? Ideo, in-
_1 Job 9.—2-Hebr. 12.—3 Ibid. —4 Psalm. 67.—5 Vide 8. Joannem Chrysost. in homil. 5 in Epist ad
Timoth., ubi ait: «Quia enim sacerdotes non omnes .peccatores norunt, nec eos qui indigne mysteria
percipiunt, Deus sepe hoc facit, et eos satane tradit. Quando enim morbi, quando insidiz, quando luc-
tus, et calamitates contingunt, quando similia, ejus rei causa fiunt. Hoc quoque Paulus declarat, ita di-
cens: Ideo inter vos multi infirmi, et imbecilles, et dormiunt multi, Et quomodo, inquies, cam in anno semel
accedamus? Hoc enim grave est, quod: non munditia anime, sed intervallo temporis dignitatem acces-
sus metiare, et hoc pietatem esse existimes, quod non seepius accedas, ignorans quod indigne acce- |
dere, etsi semel tantum, notam inurat; digne autem accedere, etsi sepius, salutem pariat. Non est
audacize sepius accedere; sed indigne, etiamsi seme] tantum in anno quis accedat. Nos autem its
stolidi et miseri sumus, ut innumera per annum scelera. perpetrantes, nullo modo curemus illa
deponere, sufficereque putamus quod non sepe audeamus in corpus Christi contumeliose in-
silire, non cogitantes eos qui Christum crucifixerunt, semel tantum crucifixisse>. Et S, Cypria-
num in libro de _Lapsis, non procul a fine, ubi punitionis hujus aliqua proferuntur.exempla, ubi ait:
«Presente ac teste mo ipso, accipite quid evenerit. Parentes forte fugientes, dum trepidi
minus * consulunt, sub nutricis alimento parvulam filiam reliquerunt, relictam nutrix detulit ad
58.