Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
IN ASCENSIONEM DOMINI CONCIO V. — 207
tes 1: Filius fabri est. Propterea Sponsa in Canticis hee sciens, dicebat *:
Fuge, dilecte mi, et assimilare capree, hinnuloque cervorum, Sed quare ca-
pres vult ipsum assimilari? Origenes *: Caprea oculos claros habet, et humore
quodam gaudet, qui etiam fuscos oculos clarificat. Et quis clarius videt Deum,
quam anima illa benedicta? ejus quoque humore lippi etiam oculi nostri cla-
rescunt, quia liniti sanguine ejus, aptantur ut videant Deum.
7. Quoad tertium punctum. Aristoteles docet quod usus rerum non de-
bet esse alius,.quam is ad quem date sunt nobis a sapientissimo Conditore;
unde tota malitia hominis sita est in abusu rerum. Intellectum dedit Deus
homini ad contemplandum ipsum; et ecce utitur pro rebus temporalibus, pro
negotiis inutilibus, et etiam pravis,. hinc etiam voluntatem inclinat ad amorem
vanitatis. Ad quid autem hominibus concessa est presentia corporalis Christi?
ad quid ejus humilitas? respondet Bernardus *: «Hane arbitror preecipuam fuisse
causam invisibili Deo, quod voluerit in carne -videri, et cum hominibus fac:
tus homo conversari, ut carnalium, videlicet,.qui nisi carnaliter amare non
poterant, cunctas primo ad sue carnis salutarem amorem affectiones traheret,
atque ita gradatim ad amorem perduceret spiritualium», Hee Bernardus. Cum
ergo Apostoli ex dulcedine .conversationis, ef affluentia doctrine carnis solius
amore detenti, nescirent interiora penetrare, subtracta, est servi forma, ut ag-
nosceretur et diligeretur forma Dei; ideo ait eis *: Kaxpedit vobis, ut ego va-
dam; si enim non abiero,.Paraclilus. non veniet ad vos. Quomodo enim caro
de Spiritu Sancto concepta, adventum Spiritus Sancti impediret, nisi quia anima,
per affectum Apostolorum in carne detenta, ad Deum non ascendebat?.
' 8. ‘Quamvisergo Christum amare bonum sit, aliquid est in Christo aman-
dum per amorem exterioris hominis, qui. visu cernendus . exhibitus est Apos-
tolis. Ambrosius*: Gloria Ecclesie, et cujuslibet anime intus est, licet’ ipsa
quod foris est, petat. Sic ipsa ad Sponsum ": Quis mihi det te, fratrem meum, su-
gentem ubera matris. mee, ut inveniam te foris, et deosculer te? ecce foris
eum invenire cupit, sed intus lotitiam querit. Attonde quid prius dixerat *:
Introduxit me rex in cubiculaum suum: ecce utrumque: foras, et in cubiculo.
1 Matth, 18.—2 Cant. 8.—3 Origen. in Cant. lib. 8, n. 84, «Videamus quomodo etiam caprese
, vel damule comparetur fraternus. Hoc animal, quantum ad greca yocabula, nomen a videndo atque
clarius prospiciendo sortitum est. Et quis est qui ita videat, ut videt Christus? solus namque est qui
videt, id est, agnoscit Patrem; nam et si dicantur hi qui mundo sunt corde, Deum visuri, videbunt,
ipso sine dubio revelante, quia et caprea habet in natura sua, ut non solum videat ipsa et per.
spiciat acerrime, sed et aliis visum preebeat. Asserunt namque hi quibus medicine poritia est, inesse
huic animali intra viscora humorem quemdam qui caliginem depellat oculorum, : et obtusiores quos-
que visus exacuat. Merito ergo capres -yel damuls Christus’ comparatur, quia non solum videt ipse
Patrem, sed videri ab aliis facit, quorum visusipse curaverit. Observa autem ne audiens Patrem
yideri, corporeum aliquid sentias, et Deum visibilem putes. Visus quo Deus videtur, non est corporis,
sed mentis et spiritus. Quod etiam ipse Salvator in Evangelio vocabulo proprio distinguens, dixit:
Nemo videt Patrem, nisi Filius. Denique et iis quos facit Deum videre, dat spiritum scientiz, et
spiritum sapientiz, - -ut per ipsum spiritum videant Deum.»—4 In Cant. serm. 20, n. 6, paucis excep-
tis.—6 Joan. 16.—6 De Institut. Virg. cap. 1, n. -6. «Ideo et Ecclesie gloria intus est, non utique in
multiloquio, sed in sensibus vel in penetralibus sacramentorum, sicut ipsa dicit ad Sponsum: Quis
dabit te, fratrem, mihi lactentem ubera matris mea?> Perl. quog.n. 6 et 7.—7 Cant, 8.—8 Ibid. 1. _