Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
192 - _.. DIVI THOMA A VILLANOVA
+
i
minus, dixissem vobis; quia vado parare vobis locum, ef cum parayero vo-
bis, locum, iterum veniam, ef assumam vos ad me ipsum. Duo ex his ver-
bis emolumenta colligimus: ‘et quod Paraclitum missurus; et quod nobis in
colo locum paraturus sit. De primo Apostolus ex Propheta citat 1: Ascendens
in. allum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. De secundo
alius Propheta vaticinatus erat ante *: Ascendel, pandens iter ante cos. Et beno
pandens iter; quia nisi ipse precessisset, nullus utique sequeretur; et nisi
prior ccelos penetrasset, nemo sanctorum usque in finem seculi illue intras-
set. Et quamquam in ejus societate ubilibet beati essont, non tamen opor-
tuit beatos tamdiu’ promissa colestis Jerusalem ameenitate privari, jucundaque’
civium supernorum societate fraudari. Quid profuisset interea colorum ape-
Tuisse januam, si per eam. nullus intraret? reatus filiorum solutus erat; ut
quid hereditas differretur? ascendit itaque prior parare nobis locum, quasi
legatus, quasi patronus, quasi advocatus, ut assistat vultui Dei pro nobis,
sicut Apostolus ad Hebraos ait *: Non enim in manufacta Sancta Jesus in-
troivit, ecemplaria verorum, sed in ipsum celum, ul appareat nunc vullui
Dei pro nobis. Et Joannes apertius in Epistola *: Filioli mei, hec scribo vobis
ut non peccelis, sed el si quis peccaverit, advocalum habemus apud Pa-
trem Jesum Christum justum, et ipse est propiliatio pro peccalis nostris.
Ipse, inquam, adyocatus, ipse justitia, ipse venia et propitiatio nostra. Non
nostra. merita, sed sua vulnera coram Patre hic allegat Advocatus. O mirum
adyocandi modum, ubi in Advocati merito clientis justitia consistit! caus
modo factus est advocatus, cujus postmodum futurus est judex. Et quando
clientem suum damnabit advocatus pius? o magnam spei nostra fiduciam, fra-
tres *! Si Deus pro nobis, quis contra nos? Quis accusabit adversus elec-
tos Dei? Deus qui justlificat, quis est qui condemnel? Christus Jesus, qui
mortuus est, immo qui ef resurrecil, qui est ad dexteram Dei, qui etiam
interpellaé pro nobis. Quis nos ab hujus tanti Advocati charitate separabit °,
fratres, ut non eum totis visceribus diligamus, et in eo omnem spem nos-
tram reponamus? non me capio pre letitia, quotics mihi hoc patrocinium in
mentem venit. Quando, obsecro, vincetur et cadet causa, que Filium Regis
unigenitum, Fratrem nostrum, patronum habet, et judicem? non mihi tanta
fiducia in totius ccelestis curite patrocinio reposita est; cum enim alia de-
fuerint patrocinia, hic mihi numquam decrit Advocatus. Quam pulchre hoc
Psalmista personat, dicens *: Divi: CoNFITEBOR ADVERSUM ME INJUSTITIAM
MEAM DoMINO, ET TU REMISISTI IMPIETATEM PECCATI MEI. Pro hac, scilicet,
impietate mea, orabif ad te omnis sanclus in tempore opporluno. Verwm-
tamen in diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt. Quid
ergo? desperabo, quia sancti tunc non approximabunt? non utique; sed quid?
Tu, inquit *, es refugium meum a tribulatione, gue circumdedit me; exul-
tatio mea, erue me a@ circumdantibus me. Ad te, Domine, confugiam, de-
1 Ephes. 4-2 Mich. 2.—3 Hebree, 9.4 I Joan, 2.5 Rom. 8.6 Ibid.—7 Psalm. 31.8 Ibid. .