Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
IN ASCENSIONEM DOMINI CONCIO I. 179:
tum est, ‘unde tot mundo Sacramentorum divitias edidisti; arca, inquam, illa
federis in qua sapientie et scientie Dei thesauri reconditi sunt ‘, hanc te-
cum ad celeste tabernaculum arcam deferto, hanc super Angelorum vertices
in illo Sancta sanctorum eterno ad Patris dexteram collocato, ut particeps
tecum gloris: sit, que fuit etiam consors contumelie, et majestatis throno re-
sideat, que pro mundi salute pependerat in patibulo. Quondam, cum Eli-
seum prophetam Regis Syrice satellites circumdarent, timenti ejus puero,.
apertis anime oculis, divinitus ignitoram curruum ingentem smultitudinem
Deus ostenderat, que domino suo Prophets venerat in favorem:. An putas
et nunc Apostolico cetui coruscantem desuper potentiam, examinaque Ange:
lorum circumvolitantia Deus quoque non revelavit? multo namque plures
currus Domino Prophetarum ascendenti obviam venerant, quam olim fuerant
cum Propheta, de quibus mirabiliter Psalmista intonuit *: Mons Dei, mons
pinguis, mons coagulatus, mons pinguis. Et quomodo- cougulatus? quomodo
pinguis? Currus “Dei decem millibus multiplex, millia lelantium, Dominus
in eis in Sina in sancto. Hac tripudiantium curruum multitudine mons ille oli-
varum, ascendente Domino, coagulatus scatebat, sicut olim cum Eliseo apparue-
rat mons.Samarie *. Unde sequitur °: Ascendisti in altum, cepisti captivitatem,
accepisti dona in hominibus, ut liqueat, quia de Domini ascensione loquatur.
Propter quod de dadem quoque subjungit °: Viderunt ingressus tuos, Deus, in-
gressus Dei mei, Regis mei, qui est in sancto; ingressus, inquam, Regis Do-
mini ad celestia regna cum gaudio triumphantis, Quorum autem hujusmodi
currus extiterint, advertito 7: Conjuncli sunt principes Angelorum psallentibus
in medio juvencularum, id est, animarum, fympanistriarum. His enim duabus.
turmis, Angelorum, scilicet, et animarum stipatus magnus ille Jacob, reverti-
tur in patriam suam, qui in baculo crucis suse quondam solitarius, mundi hu-
jus Jordanem transierat. Aderant etiam ibi Ecclesia primates Apostoli, vi-
cissim cum Angelis Domino communi cantica dramatis personantes. °. Ibi Ben-
jamin. adolescentulus, id est, dilectus Domino Joannes, in menlis excessu.
* Thi principes Juda, principes Zabulon, et principes Nephthali, duces eorum,
quorum. inestimabilem letitiam nulla sufficiet lingua narrare.. Quibus sigil-
latim alloquutus et amplexatus, Matre etiam Virgine Maria mira benevolentia,
ut pie creditur, deosculata, manibus elevatis benedicens eis, incipit elovari. oO
quantus tuno laudis et exultationis cantus! quantus colestium instrumentorum
sonitus! qui clangor tubarum! a seculo non est audita tanta letitia. Felices qui
affuerunt, beati nimium qui hee viderunt ot audierunt. Ascendit namque Deus,
teste ‘Propheta *, in jubilo, ef Dominus in voce tube. Sicut enim olim in ejus
Natali, assumptis corporibus, Angelorum multitudo corporali . voce laudes ceci-
nerat; ita hodie etiam multiplicius corporibus aereis, velut tubis, corpoream mu-
sicam personabant; quod enim homini est tuba, hoc est angelo corpus assump-
1 Colos.2.—2 IV Reg. 6.—3 Psalm. 67 .—4 IV Reg. 6.—6 Psalm. 67.—6 Ibid.—7 Ibid.—8 Ibid.
—9 Ibid. 46, . a
£