Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
94 DIVI THOMA A VILLANOVA '
et arcu tuo. Gladius tuus sermo tuus, vivus of officax; arcus ‘tuus Incarnatio
tua», His duobus mundum superasti, verbo, scilicet, et boneficio: verbo preedica-
tionis, et berieficio Incarnationis; non enim potuit mundus portare tantum pon-
dus, tam exiuvie pietatis: cessit victus tam immenso munere, tam indebite dig-
nationis. Quis enim, vel ferreus, vel lapideus, non mollesceret tam ingenti calore
flagrantissime: charitatis? cessit dono, qui restiterat’ flagello: cessit amori, qui
non cesserat prius timori. Unde Ambrosius, exponens illud Apostoli ?: Humilia-
vil semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem aulem crucis. Prop-
ter quod et Deus exallavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne
nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectalur, calestium, terrestrium et
infernorum, e¢ omnis lingua confileatur, quia Dominus Jesus Christus in
gloria est Dei Patris; multa, inquit ?, Domine, fecisti ab initio, et non genu-
flexi: fecisti coelos et terram propter mo, et non genuflexi; fecisti mirabilia
in Zgypto, divisisti mare, siccasti Jordanem, apparuisti in Sina mirabilis et
terribilis, in flamma, et tuba, et tonitruo, et coruscatione, et non genuflexi;
at, postquam te vidi pro me humiliatum, nascentem, vagientem et morientem,
non potui amplius stare, sed statim procidens, adoravi. Vicisti me, Domine, et
victus sum; fortior me fuisti, et invaluisti. Que namque potentia, que altitudo,
quee sublimitas non caderet coram divina majestate? Dominus in mundo: quis
stabit contra eum? divine potestati quis resistet? Unde Psalmus *: Montes sicut
cera fluxerunt a facie Dei. Quid ni mollescorent et fluerent rupes, a tam poten-
tis ignis camino liquefactee? Viderunt te aque, Deus, viderunt te aque, et li-
muerunt, et lurbate sunt abyssi *. Tle utique aquee, de quibus Joannes in Apo-
calypsi *: Aque multe populi multi. Et iterum idem Propheta, admirans et stu-
pens, ait *: Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es
retrorsum? ac si diceret: O instabile seculum! o fluida mortalis nature con-
ditio, quee post delicias et vanitates rapidissimo quondam impetu ferebaris! quo-
modo stetisti? quis te cohibuit, quis te freenavit? cui questioni respondeis, ait’:
A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob. Quasi dicat: Ad ejus pre-
sentiam cordis nostri mare siccatum est, et per ejus adventum nostre sensua-
litatis fluxus stétit; non enim incassum cedere debuit tante majestatis adventus,
neque sine grandi hominum: commodo Deus inter homines conversatus est. Ab
illo igitur dominic Incarnationis arcu sagitte flammantes prodierunt, que
hominum corda vulnerarunt et subjecerunt. Hlenim sagitte tue * pertranseunt.
Unde merito, ut inquit Bernardus °, Incarnatio Domini arcui comparatur; <ibi
enim, velut curvato Sapientis ligno, et pio quodam modo flexa Divinitate,
nervus carnis yehementer extensus, et humanitas ineffabiliter aucta cognosci- .
tur». Curvatus est Deus usque ad hominem, extensus est homo usque ad Deum:
nervus carnis vehementer extensus, et humanitas ineffabiliter aucta cognoscitur. Pars ergo tas. sumus,
Beas aeauisitioni toy, quem acquisisti verbo priedicationis, et mysterio Incarnationis.»—1 ‘Philipp.
° Salm, 118, serm. 14, num. 20, «Quanta fecit Dominus, audeo dicere, et non flexi ei genu?
sed flexi ci, postquam se humiliavit.»—3. Psalm. 96.—4 Ibid. 76,—5 Apocsl. 17.—6 Pealm, 118.—7
Ibid.—8 Ibid, 76.—9 Bernardi verba paulo ante recitavimus,
ee ae