Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
IN DIEM NATALIS DOMINI CONCIO x. 89
corrupt, sed nullus partus fuisset ita mundus, ita purus, ita sacer et’ mira-
culosus. Quam pulchre describit hune partum idem Propheta in alio loco,
dicens ': Germinans germinabit sicut lilium, et exsultabit letabunda -et
laudans|! Germinans germinabit, quia sola germinabit, quia sine viro ger-
minabil. Sicut lilium, optima similitudo: quam pulchre editus Salvator ex
Virgine, spiramini odoris ex flore comparaturl nam, sicut flos propter odorem
suum non perdit decorem, cum odor emittitur; sic illa propter Salvatorem vir-
ginitatis candorem non perdit cum nascitur. Ht exsultabit letabunda et lau-
dans, id est, cum jubilo et cantico: inenarrabili. O Virgo sacral quis expli-
- care sufficiat tuorum gaudiorum exuberantiam in hac hora? quis vel mente
recolere fluctus illos inundantes colestium deliciarum et suavitatum, quibus
cor tuum fluctuat in hoc partu? o quibus estibus et fervoribus inflammaris,
quibus radiis et fulgoribus ab illo Sole justitie ex tuo utero prodeunte illus:
traris! quibus undis et torrentibus divinorum chatismatum ab illo fonte per-
enni, et Deitatis abysso, in tuo sacro sinu inhabitante, concuteris! 0 pectus
Virgineum plusquam eneum et adamantinum, quales spiritus sustines impe-
tus, quibus deliciarum fluctibus agitaris! dic nobis, o Beata, quid sensisti, quando
Parvulum illum speciosissimum coram te in pavimento jacentem, tam mira-
biliter natum, vidisti? quando te matrem et virginem, virginem et matrem Dei
sensisti? quando te super omnem creaturam sublimatam et exaltatam, utpote
Creatoris genitricem, liquido cognoyisti? dic, obsecro, quibus eum verbis sa-
latasti, quibus laudibus sublimasti, quo jubilo, quo tripudio, quo cantico in
hac hora exultasti? et, quod magis stupeo, cum ardores illos plusquam ‘sera-
phicos pectore sustineres, et cor tuum, sicut Spiritus Sancti caminus, mirificis
wstibus undique deflagraret, non tamen in ecstasim rapta, aut a sensibus alie-
nata es. Magnum profecto, stupendumque miraculum, et supra modum 1 memio-
rie commendandum!
3. Quid enim? Una gutta dulcedinis, una scintilla spiritus, viros fortis-
simos ac gravissimos rapit penitus et absorbet: et Virgo tenerrima ot deli-
catissima tali'spiritus impetu non raperetur? non fuit corte hee virtus hu-
mane fortitudinis, sed divinse; ipse namque Filius, qui talibus eam motibus im-
petebat interius, ipse’eam roborabat exterius, ut matris officium exhiberet, et
ex se genito deserviret. Quid eniin esset, si tanto novi partus miraculo at-
tonita Virgo, in ecstasim raperetur, et Filius Dei nudus, solo stratus, interim
frigore moreretur? existimo enim non solum modo, sed et omni alio tempore,
postquam Filium Dei utero concepit, totam ejus vitam ecstasim continuam fu-
turam fuisse, nisi grandi miraculo, ad similitudinem Filii, spiritualium charis-
‘matum redundantia superiore mentis portione clauderetur, ng si redundaret
in corpus, exteriori eam officio, ac vite: munere defraudaret. Sed quid in sa-
crosancto isto partu mirabile non fuit? mirabilis Mater, mirabilis Filius, mi-
rabilis partus, mirabile tempus, mirabilis locus, mirabile obsequium. Mater virgo
1 Isai. 36.
23.