Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
80 DIV] THOMA A VILLANOVA
IN DIEM NATALIS DOMINI
CONCIO IX.
INVENIETIS INFANTEM, PANNIS INVOLUTUM, ET POSITUM IN
PRAGSEPIO. Lue. c. 2, v. 12.
1. Job %: Plenus sum sermonibus etc. Non lingua, sed affectu festivitas
gustanda. Admiratio, digna laus. Psalinus?: Tibi silentium laus. Quid majus dici
potest *: Verbum caro factum est? quid Verbum? quid caro? ascende per spiri-
tuum differentias; quid altius Verbo? descende per corporum formas; quid infir-
mius carne? quid corruptibilius, quid minus hominis consistentia? ascende per
gradus: supremus seraphim quasi nihilum ante Te. Denique audi de Verbo *:
In principio erat Verbum, et Deus erat Verbum. Audi de carne *: Omnis caro.
fenum, et sequitur: Exsiccafum est fenum; Verbum autem Domini manet
in aternum. * Loquar, et respirabo paululum. O Domine, cur voluisti excitare
de nihilo hominem, pro quo ipse fere ad nihilum redigeris? 0 quam cara crea-
tural’ Quid est homo, quia magnificas eum? Fecit Deus omnia propter se, id
est, ad ostendendam suam bonitatem; nam creature sunt radii quidam Dei.
Apostolus *: Commendat Deus charitatem suam in nobis; in coelo magnitudi-
nem, in stellis pulchritudinem, in ordine sapientiam, in gubernatione et mul-
titudinem, et bonitatem, in homine amorem; amoris enim extremum fuit pro
vili vernaculo, immo vermiculo, seipsum dare, et tanta sustinere.
2. Historia sic est *®: Haiit ediclum. Pondera Virginis angustiam, quia
proxima partui, cogitur exire et peregrinari '. QO Domina! o Domina! non es obli-
1 Job 32.—2 Psalm. 64 ex hebraic, Versio.—8 Joan. 1.—4 Ibid.—6 Isai. 40.—6 Job 82.—7 Ibid.
7.—8 Rom. 5.—9 Luc. 2.—10 Benedict. XIV de fest. die natal. num. 18, 19, 20, 21. «Illud examinan.
dum ipsane (B. Virgo) iter suscipere coacta fuerit a lege, cum vir ejus Joseph Uxoris sue et Filii
nomen legitime profiteri potuisset. Respondet Calmetus in cap. 2 Luce, num. 4 neque fominas neque
pueros ad suscipienda itinera censendi causa esse coactos; nibil enim necesse fuisse innumeris et
molestissimis suscipiendis itineribus totum prope Imperium commoveri, levissimaque de causa tan-
tos motus excitari. Ea igitur necessitatis causa rejecta, alii existimant beatam Virginem, licet gravi-
dam, idcirco Nazaretho Bethlehemum venisse, quod, cum filia esset unica, et in familia sua heres,
Pprogeniem familiamque suam reepresentare deberet, Hc vero quibusdam ratio minime arridet; neque
enim exploratum est eam fuisse unicam filiam; atque, ut unica fuerit, in manu erat Viri sui, cai
nupserat, qnique Uxoris nomen, presertim partui proxime, profiteri poterat. Quamobrem, erectis in
colum animis, divine Providentize incomprehensibile consilium suspicientes, concludamus, cum ex
prophetarum oraculis humani generis Reparatorem Bethlehemi nasci oporteret, mysteriumque In-
carnationis Nazarethi jam esset impletum, necessarium fuisse, ut existeret aliqua occasio Bethle-
hemum adeundi, divino consilio factum esse ut ea preberetur occasio ab ethnico Principe, qui uni-
eee Imperium censeri juberet. Factum itidem divino nutu ac numine ut Josephus Bethlehemum
Cogeretur, beataque Virgo, licet partai proxima, nec ulla lege ad illud suscipiendum iter com-