Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
76 ' DIVI THOME A VILLANOVA
crucem; si enim ! exaltatus fuerit a terra, omnia trahct ad se ipsum, et morictur
Samson, et simulomnis cemulatio dissolvetur: plures enim moricndo, quam vi-
yendo prosternet, et in morte, quam in vita potentior apparebit. 0 sacram Da-
lilam, o felicissimam Virginem, que fortissimum alligasti, et omnipotentem
Deum nostris commodis infirmasti! quam lreta, quam jucunda hodic de Sam-
sone triumphas! quis tuam valeat explicare lmtitiam? quis tuos possit gaudio-
rum fluctus exprimere, cum Deum ac Creatorem tuum gremio foves, pannis in-
volvis, uberibus pascis, osculis et amplexibus lenis? quanto prius de te Pro-
pheta preedixerat *: Germinans germinabil sicut lilium, et ecsultabit letabunda
et laudans. Sicut enim lilium sine lesione spirat odorem, ita tu, o Virgo beata,
sine corruptione peperisti Salvatorem. Mirabilis partus et sacram puerperium,
‘ eui pro doloribus letitia, et pro anxietatibus gaudia compensantur. Felix Jo-
seph, cui donatum est talibus interesse mysteriis, horum gaudiorum fieri con-
sortem! qui dulcissimos audire concentus, cclestium spirituum sentire tripu-
dia, videre obsequia, ovantes angelos, adorantes reges, letantes pastores bea-
tis oculis inspicere promeruisti! O si cui ex nobis daretur hec omnia in spi-
ritu cernere! o si mentis inspiceremus obtutu, quod corporalibus videre ocu-
lis non est datum!
6. His ergo, fratres, mysteriis spiritu et mente, prout possumus, presen-
tes nos exhibeamus, in horum devota contemplatione dies istos sacros expen-
damus, sigillatim animo singula ruminemus, contemplemur mente, quod videre
nobis non licuit corpore. Sic enim Deo erit grata nostra solemnitas, si in his
meditationibus et contemplationibus expendatur. Cupidos enim horum, et cu-
riosos Deus suo illustrabit lumine, ut videant, et fruantur, et illorum fiant par-
ticipes gaudiorum. Sed ad tantum spectaculum nemo pollutus accedat, longe
fiat omnis immundus, prius mundetur conscientia, quam ecrigatur aspectus; nam
gravis fit injuria Puero, si Dei Virginisque purissimum Filium quispiam ma-
nibus pollutis attingat. Unde, ut hujus nos puritatis admoneret Propheta, as-
sumpti prothematis eulogio sapienter premisit *: Quia omnis violenta predalio
cum’ tumuliu, et vestimentum mixtum sanguine erit in combustionem, et ci-
bum ignis; et statim quasi rationem assignans, adjungit: Parvulus enim natus
est nobis, et filius datus est nobis. Ac si diceret: mundam sibi ex hoc quis-
quam carnem suam custodiat *, quoniam Verbum Dei factum est caro, alioquin
sternum sibi paratum noverit incendium. Vestimentum enim mixtum sanguine
caro est libidinibus sordida; violenta predatio anima est tentationis impulsu
superata. Quisquis ergo vel in animo malitia superatur, vel in carne concupis-
centia sordidatur, futurum se noverit in perpetuam combustionem, et cibum ig-
nis. Quis enim non formidet in se illam violare naturam, quam Filius Dei
1 Joan. 12.—2 Isai. 35.~3 Ibid. 9.—4 S. Leo Papa serm. 1 de Natiy. Dom. cap. 8, »Deponamus
ergo voterem hominem cum actibus suis, et adepti participationem generationis.. Christi, carnis re-
nuntiemus operibus. Agnosce, o christiane, dignitatem tuam, et divine: consors factus nature, noli
in veterem vilitatem degeneri conversatione redire. Memento, cujus ‘capitis et cujus corporis sis mem.
brum. Reminiscere, quia erutus de potestate tenebrarum, translatus es in Dei lumen et regnum,>»