Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
b4 ‘DIVE THOMA A. VILLANOVA
et pro te. Deum habet: ab wterno Deus est, sed non ab eterno habet Deum; sed
ex utero! Matris mew Deus meus es tu, et ab seterno Pater meus es tu: ex
; utero Matris mex te habui Deum, ex utero ante luciferum ? te habui Patrem.
Ho Ergo unxir te Devs, DEvs TUUS, OLEO Lait. Origenes de incarnatione Ver-
bi: Oleum, inquit *, letitiee Verbum Dei, Divinitas ipsa est; Pra CONSORTIBUS
TUIS, quia in ipso realiter et corporaliter receptus est Deus, in aliis spiritualiter
et per dona. Unctus est ergo pre consortibus suis, quia in ipso fuitunctio Dei,
in aliis vero fuit fragrantia illius unctionis ab illo derivata; siquidem * Impin-
guasti in oleo caput meum, Christum meum; ceteri vero dicunt *: In odorem
unguentorum tuorum ‘curremus. RuGIs itEI QUI EST IN Sancro, de quo Psal-
mus °: Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem. Non vidit corruptionem,
quia sine corruptione factum est, non virili opere, sed digito Dei. Apostolus 7:
Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere.
Factum, inquit, ex muliere. Quare factum? ceeteri enim gignuntur in muliere;
hic autem factus est ex muliere ab artifice illo supremo, Spiritu Sancto: non ergo
hominis, sed Spiritus Sancti opus est. Sanctuarium tuum, Domine, quod firma-
verunt manus tue*®, quod Origenes exponit ° de Corpore Christi. O felicissi-
mum tabernaculum a tali artifice extructum! non ab angelo, non a seraphim,
sed a Spiritu Sancto; ideo. cum dicitur ex muliere, similem nostre in aliquo
fuisse generationem ejus agnosce; sed cum dicitur factfum, cognosce discrimen.
oh Quod etiam alibi tangit Apostolus cum dicit : Qui factus est et ex semine
David secundum carnem. ,
5. Agnosce modo benignitatem Dei. Apparuit humanitas, et occultata est
sapientia; occultata est potentia, sed apparuit benignitas. O quanta benignitas!
ecce per quem facta sunt omnia, in quo ccli firmati sunt, et omnia creata,
FACTUS EST EI: Creator pro homine fit homo: qui fecit orbem, factus est ex
muliere, Magnum est hoc, sed amplius attende. Non factus est angelus cum
h . factus est, aut seraphim, aut nobilis alia natura; sed Verbum caro faclum est.
Quid carne infirmius? quid fragilius? quid fluxibilius? Magna certe extre-
morum distantia: Verbum ef caro. Quid enim Verbum, quid caro? quid excel-
sius’ Verbo? quid infirmius carne? quid stabilius Verbo? quid carne corrupti-
bilius? denique audisti in Evangelio Verbi dignitatem, quia tibi nota erat, et
experta infirmitas carnis. Quale est Verbum? Joannes: In principio, inquit, .
erat Verbum, et Deus erat Verbum. Ecce Verbum Deus est, Deus cum Deo,
1 Psalm. 21.—2 Ibid. 109-3 Periarch, lib. 2, cap. 6, cujus hee sunt verba: «Denique quod di-
xit quia cunxit te Deus, Deus tuus, oleo letitie pre participibus tuis», ostendit quod aliter ista
(Christi) anima oleo latitie, id est, Verbo Dei ungitur, et aliter participes ejus, id est, sancti pro-
phete et apostoli, Illi enim in odorem unguentoram ejus cucurrisse dicuntur; ista autem anima
vasculum unguenti istius fuit,ex cujus fragrantia participantes digni quique prophete fiebant, et
apostoli. Sicut ergo aliud est unguenti substantia, aliud odor ejus: ita aliud est Christus, ct aliud
Participes sui.»—4 Psalm, 22.5 Cant, 1—6 Psalm, 16,—7 Galat.4.-8 Exod. 15.—9 Orig. hom. 9
n Exod. n. 1. «Qui ergo velamen interioris tabernacali carnem Christi interpretatus est, sancta
autem ipsum cclum, vel clos, Dominum vero Christum pontificem, eumque dicit introiisse semel in
Sancta, eterna redemptione inventa, ex his paucis sermonibus, si quis intelligere novit Pauli sensum,
Potest advertere quantum nobis intelligentize pelagus patefecerit.—10 Rom. 1.
eee