Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
310. DIVI THOMA A VILLANOVA
riosis regulas amplas, et vitiis habenas solvet, ut habeat quisque quantas vo-
luerit mulieres. De hoc dicitur: Ve pregnantibus ef nutrientibus in diebus illis.
Et Daniel !: Ht erit in concupiscentiis feminarum. P. Augustinus de Verbis Do-
mini *: Preegnans, id est, concupiscens aliena: ‘nutriens, qui jam rapuit quod
concupivit. Ultimo vero ait: Orate autem, ut non fiat fuga vestra in hieme, vel
sabbato. Hilarius *: in hieme: in frigiditate peccatorum; sabbato, in otio bono-
rum operum ne reperiamur. Hiems anime carentia et elongatio gratia est:
sicut corpus hieme constringitur et rugatur, ita et mens -frigiditate peccati.
Orate ergo ne fiat discessus in hieme, id est, in tepiditate peccati, vel sab-
bato quietis temporalis. Dies Domini sicut fur.in nocte ita veniet. Cum enim
dizerint: Pax ET SECURITAS, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor
in utero habenti, et non effugient *. Adveniet autem dies Domini ut fur, in quo
celi magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et que
in ipsa sunt opera, exurentur. Cum igitur hac omnia dissolvenda sint, quales
oportet vos esse in sanctis conversationibus et pietatibus, expectantes et properantes
in .adventum Domini, per quem celi ardentes solventur, et elementa ignis ardore
tabescent °? Ecce venio sicut fur. Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua ne
nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus °. Apud Deum opera nostra quasi
vestimentum nos tegunt: turpitudo vero nostra tunco cernitur, cum vita
reprehensibilis ante justorum oculos in judicio nequaquam subsequentis
boni operis tegmine velatur. Oportet ut non frigore torpeamus, nos preci-
pue quos Dominus constituit ad laborandum in Ecclesia, et .quibus gra-
tiam dedit perficiendi alios. Apostolus 7: Fratres, ne in vacuum gratiam Dei
recipiatis. Exemplum de servo, qui mnam habuit repositam in sudario, cui
Dominus *: De ore tuo te judico, serve nequam: si colligo quod non semi-
navi, a fortiori colligam quod seminavi.
6. Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato. Job *:
Viro cujus abscondila est via, et circumdedit eum Deus tenebris. Via dif-
ficilis, viator ceecus; quomodo non labetur, quomodo perveniet sine duce?
Heo via, hee fuga est illa indubitata mortis, via brevis ad quam propera-
mus; ad -hanc festinamus, sive comedentes, sive bibentes, sive . ambulantes,
sive dormientes. Huntes, ibant °. Hano ambulat. omnis homo, sive juvenis, sive
Senex, sive pauper, sive dives, sive sanus, sive egrotus, omnes squaliter
festinant: sistere vel modicum impossibile est; etiamsi quis omnes divitias sx-
euli daret pro modica quiete, ut parumper staret, non posset emere. Sed heul
cum tam velociter properemus, credimus miseri quod non veniemus ad ter-
minum: obliti sumus quod aliquando tandem veniemus ad finem. Quid de
- 4 Dan, 41.2 Serm. 75. in Append., alias 20 de Verb. Dom., et post in Append. 4, ita legitur num. 4.
«Quando enim concupiscit aliquis rem alienam, sicut jam dictum est, anima sua quasi concepisse videtur: si vero
quod concupiscit per aliquam calliditatem aut nequitiam potuerit obtinere, quasi natum filium osculari ac nutrire
cognoscitur.» Simile quidpiam habet S. Parens Enarr. in Psalm. 39, num. 28.—8 Comment, in Matth, cap. 25
num. 7. ante idcirco orare admonemur, ne vel hieme fuga nostra, vel sabbato sit, ne aut in peccatorum frigore,
aut in otio bonorum operum reperiamur.s— «Bo — i
tN one ata men eee riamur.s—4 I Thessal. 5.—8 Il Petr. 8,—6 Apoc. 46.—7 II Corinth, 6,—8 Luc.