Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
246 DIVI THOMA A VILLANOVA
nos ipsi sumus, et omnes simul una sponsa, et anime singulorum quasi
singule sponse. Et quamquam sponsa sua nobilior multo sit genere, spe-
ciosior forma, eminentior dignitate, tamen propter wthiopissam istam de calo
descendit Regis xterni Filius, ut sibi illam desponsaret in terris, pro qua
etiam mori non timuit. Et Moyscs * quidem sethiopissam duxit uxorem, sed
non potuit ethiopissee mutare colorem; Christus vero quam adamavit igno-
bilem adhuc et foedam, gloriosam sibi exhibuit Ecclesiam, non habentem
maculam, neque rugam *, Pro quo notandum quod, cum aliorum pulchritudo
. foris sit, hominis intus in voluntatis arbitrio. Sol extcrius fulget, terram
exterius multiplici fructu foecundat, vernat et facit virescere. Homo intas
fulget, intus vernat; ideo Dominus cum cmtera approbasset, solum homi-
nem non approbavit, expectans quid sequeretur per arbitrium, ut ait Am-
brosius in Hexameron *. Solus homo de omnibus gaudet: non gaudet de sua
formositate sol. Mirabilis etiam hominis dignitas: aliis preefixus est status,
assignatus ordo, tam angelis, quam archangelis; homo autem indifferenter
ereatus est, ut sit quod velit, vel cum angelis, vel cum archangelis, vel
etiam ascendat ad superiores ordines: creatura extravagans, potens ascen-
dere vel descendere. Omnia ordinem habent, etiam elementa, et situm se-
cundum naturam; et angeli gratiam et gloriam secundum naturalia; homo
vero, cum natura minor sit angelis, dignitatem non habet nature proportio-
natam, nam potest etiam super angelos ascendere, ut Virgo super choros an-
gelorum elevata est. Item, hoc quod in homine est minoris perfectionis, scilicet,
ut esset nature vertibilis, et voluntatis mutabilis, in bonum ejus cessit; nam
quia previdit Deus casurum, mutabilem et vertibilem fecit, ut posset levari,
quod non potest demon; neque enim verbum evocaro, et palinodiam canere,
neque peenitere potest, neque habct jam liberum arbitrium *. Homo non
natura, sed voluntate meretur, ut possit esso quod velit. Accipit presentem
vitam, inducias et tempus negotiationis, ut crescat: quantum se disposuerit,
tantum merebitur. Premii mensura in tuo arbitrio est: quantum dilexeris,
tantum premiaberis. Precellentia hominis belle item dignoscitur et com-
probatur ex verbis illis Psalmi *: E¢ erit firmamentum in terra in summis
montium, superextolletur super Libanum fructus ejus. Erit firmamentum
in terra in summis montium. Mirabilis phrasis! si firmamentum altissimum
sit in terra, quomodo erit firmamentum in pulvere solidum? Utique erif
quid de Deo tuo sentias, vide quantum de eo presumas, vide quibus brachiis vicarice charitatis redamandus
et amplectendus sit, qui tanti te wstimavit, immo qui tanti te fecit. De latere enim suo te reformavit, quando
propter te obdormivit in cruce, et somnum mortis excepit. Propter te a Deo Patre exivit, et matrem synagogam
reliquit, ut adherens ei, unus cum eo spiritus efficiaris. Et tu ergo audi, filia, et vide, et considera quanta
sit erga te dignatio Dei tui, et obliviscere populum tuum ef domum patris tui. Desere carnales affectus,
secculares mores dedisce, a prioribus vitiis abstine, consuetudines noxias obliviscere. Quid enim putas? nonne stat
angelus Domini qui secet te mediam, si forte, quod avertat ipse, alterum admiseris amatorem?s—1 Num, 12.~2
Eph. 5.3 Actum est de hoc in notis ad Concion. in Dom. 44 post Pentec. pag. 186 hujus vol.—4 Id est, flexibilitatem
post primam electionem et adhasionem libere factam. Hanc enim esse angeli naturam docet Angelicus Doctor 4
p., q. 64, art. 2. «Et ideo, inquit, si consideretur ante adhesionem, potest libere adhwerere et huic et opposito
in his, scilicet, qua non naturaliter vult; sed postquam jam adhesit, immobiliter adharet.s—S Psalm. 71.