Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
IN DOMINICAM DUODECIMAM POST PENTECOSTEN CONCIO. 165
tibi monstrabo amatorium sine medicamento, sine @ sortilegio, sine herba, sine
veneficio et carmine. Si vis amari, ama. ,
.2. Item, diligendus est Deus, quia precipit. 8. P. Augustinus, ad-
mirans precepti benignitatem in libro Confessionum': «Quid, inquit, tibi sum
ipse, ut amari te jubeas a me, ef nisi hoc faciam, irascaris mihi, et mine-
ris ingentes miserias?» Tanti facis amorem meum, ut nisi te amavero, seternos
mihi cruciatus mineris, et scribas contra me amaritudines? Non desunt tibi
amatores plurimi; quid hujus pulicis amorem ‘cupis? * Deus meus es tu, quo-
niam bonorum meorum vel amorum non eges. Item P. Augustinus *: Non
postulat a nobis Deus aurum; argentum, vestes, agros, ete.; sed nosmetipsos
querit, et in nobis quiescere cupit. Amor transformat in amatum sive bo-
num, sive malum, ut ait Dionysius *. Osee *: Facti sunt abominabiles, sicut
ea que dilexerunt; ct Apostolus °: Qui adhwret meretrici, unum corpus
efficitur, erunt enim, inquit, duo in carne una; qui autem adheret Domino,
unus spiritus est. 8. P. Augustinus 7: Talis est quisque, qualis est dilectio ejus.
Terram diligis? terra es. Deum diligis? quid dicam? Deus es. Ecclesiasticus *:
Dilectio Dei honorabilis sapientia; quibus autem apparuerit in visu, diligunt
eam in visione. Amor Dei suavis est. P. Augustinus °: Habent hee infima suas
delectationes, suosque amores, non tamen tali modo delectant, sicut tu, Deus
noster; nam pectora qui possides, dulcedine tua, virtute et tranquillitate reples.
Equidem amor seculi anxius animas quas ingreditur, quietas esse non pati-
tur. Agnosce ergo, o homo, amoris Dei, et aliorum amorum ex ipsa experientia
differentiam: ille dulcis est, et tranquillus, ac. quictus; alius cujuslibet crea-
ture amor amarus, anxius,. crucians, inquictus, perturbans. Inveni, inquit
Salomon, amariorem morte mulierem. Est etiam amor Dei utilis et fructuosus..
Bernardus de Diligendo Deo ": «Non enim sine premio diligitur Deus.» Est
autem triplex utilitas dilectionis: prima, remissio peccatorum *: Remittuntur
ei peccata mulla, quoniam dilexit mulium. Glossa: Ignis charitatis in ea
rubiginem peccatorum combussit; secunda, illuminat mentem “: Qué timetis
4 Lib. 1, c. $.—2 Psalm. 45.—3 Serm. 48, cap. 4, num. 3, alias de tempore 236. «Quirebas quid offerres
pro te: offer te; quid enim Dominus quurit a te, nisi tes?!—& De div. homi. c. 4, § 15.—5 Osee 9.—6 I Cor. 6.
—7 In Epist. Joan. tract. 2, num. ult, «Talis est quisque, qualis ejus dilectio est. Terram diligis? terra eris. Deum
diligis? quid dicam: Deus cris? non audeo dicere ex me. Scripturas audiamus: Ego dixi: Dii estis, et filii Altissimi
omness.—8 Eccli, 4.--9 Medit. cap. 35, in Append. tomi 6. «Quamquam autem hee infima habeant suas de-
lectationes suosque amores, non tamen tali modo delectant sicut tu, Deus noster.»—10 Eccl. 7.—411 S. Bernard.
de Diligend, Deo, c. 7, n. 17. «Superest ut de premio, quod item dabitur, dicam. Non enim sine premio di-
ligitur Deus, etsi absque pramii intuitu diligendus sit, vacua mamque vera charitas esse non potest, nec tamen
mercenaria est, quippe non quirit qu sua sunt, Affectus est, non contractus: nec acquiritur pacto, nec acquirit.
Sponte afficit, et spontaneum facit. Verus amor se ipso contentus est, Habet premium, sed id quod amatur; nam
quidquid propter aliud amare videaris, id plane amas quo amoris finis pertendit, non per quod tendit. Paulus non
evangelizat, ut comedat; sed comedit, ut evangelizet, eo quod amet, non cibum, sed Evangelium. Verus amor pra-
mium non requirit, sed meretur. Premium sane necdum amanti “proponitur, amanti debetur, perseveranti redditur.
Denique in rebus inferioribus suadendis, invitos promissis vel premiis invitamus,- et non spontancos. Quis enim
. munerandum hominem putet, ut faciat quod et sponte cupit? Nemo, verbi causa, conducit aut esurientem ut come-
dat, aut sitientem ut bibat, aut certe matrem ut parvulum allactet filium uteri sui. An vero quis putet prece, vel
pretio quempiam commonendum suam ipsius vel sepire vineam, vel arborem circumfodere, vel structuram proprie
domus erigere? quanto magis Deum amans anima, aliud proeter Deum sui amoris Premium non requiri? « aut si
aliud requirit, illud pro certo, non Deum diligit.»—12 Luc, 7.—13 Eccl. 2. :
42: