Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
44 . ° DIVI THOMA A VILLANOVA
Una substantia, una majestas, una potentia mecum. Ile testimonium ,per-
hibebit, recipictis testimonium in corde; et id vos dabitis ore: et quod
in aure audietis, predicabitis super tecta ': recipite ergo, Apostoli, et date
testimonium. Jam forte propter opera creditis, jam forte adheretis, quia
resurgentem vidistis, et mortuos suscitantem; sed adhuc infirmi estis: cre-
ditis, sed non audetis proferre; timetis gladium: ecco ignis Spiritus Sancti
sicut vasa figuli solidabit vos, ut. resistatis. Petrus prius dixcrat: Ego cro-
didi, quia fu es Christus filius Dei vivi ?; sed postea sine vi aliqua ad
vocem unius ancille negavit. Ecce ait *: Non novi hominem. Fides erat
in corde, virtus deerat ad publicandum eam. Corde creditur ad justitiam +;
sed oris confessione opus etiam est ad salutem.
7. Difficile videbatur hominibus credere, quod terrena ista substantia,
et caro ponderosa celum esset habitatura: est autem talis conditio, quod
voluntas et appetitus non cst impossibilium; nemo enim desiderat quod
credit esse impossibile consequi. Videntibus illis, ascendit, et possibilitatem
monstravit; sicut enim resurrectio illius naturam testificatur, ut ait Aposto-
lus °, ita ascensio nostram ascensionem monstrat. Ascendit ergo, ut monstrarct
quo eundum est: et mittit Spiritum Sanctum, ut inflammaret desiderium ad
sequendum eum. Ecce viam monstro, sequimini; si non corpore, saltem
anima: desiderio docuit ire, docuit desiderare.
8. Abstulit preesentiam, dedit gratiam; abstulit carnem, misit spiritum.
Ascendam in regnum meum: nam regnum meum non est de hoc mundo 6,
et tune de reguo meo mittam divitias glorise: 7 Ascendens in altum, dedit
dona hominibus. Figura: cum oraret Elias, Eliseus ait *: Ecce video nubecu-
lam parvam ascendentem de mari, et in ea quasi vestigium hominis as-
cendebat de mari: et Bece cali contenebrati sunt, et nubes, et ventus, et
facta est pluvia grandis. Hee nubecula, quasi vestigium hominis, est Christi
humanitas: hie ascendit de mari tribulationum, angustiarum, presurarum,
dolorum; non de deliciis, non de voluptatibus; sed de mari tempestuoso: et
tu vis ascendere cum ipso de deliciis, de medio’ voluptatis? Ipse non sine
pena ingreditur gloriam suam; et tu, manibus lotis, vis ingredi suam? As-
cendit Deus super nubem levem*, et in ea quasi vesligium hominis.. Non
erat de viro sumpta humanitas illa, non ex virili semine, sed mystico as-
piramine; derivata a Patriarchis, sed sine opere virili, ideo quasi vesligium
hominis nubes carnis erat: in nube acris etiam turbatum est coelum, quia
post ascensionem faclus est repente de celo sonus *, et descendit imber gra-
tiarum in corda Apostolorum : Effundam spiritum meum Super omnem car-
nem elc. Rigans montes de superioribus suis *.
9. Hee benedicta humanitas est, quam mundus offert Patri; non enim
erat aliud sine macula quod offerret: recipit ergo donum carnis, et obtulit
4 Matth. -40.—2 Ibid, 46.—8 Ibid. 26.—4 Rom. 10.~5 I Co
18.—9 Isai. 19..—10 Act. 2.44 Joel 2.12 Psalm. 103,
rinth. 15.—6 Joan. 18.—7 Ephes. 4.—8 Ill Reg.