Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
504 DIVI THOMA A VILLANOVA
Christus in cruce ad occasum tendens, radios sure lucis abscondit. In hae igi-
tur passionis nocte Virgo sacratissima plus omnibus negotiata est, quia cjus
fidei candela nunquam nec diminutionem nec obscuritatem sensit; propterea
de illa dictum est ': Beata que credidisli, ct ideo, quamvis pauperrima, felix
et dives facta est. Ditissima fuit item ex felicissima sorte, qua incompara-
bilem .thesaurum gratiz invenit; ideo dixit ei Angelus *: Invenisti graliam. Et
® mulle quidem feemine congregaverunt sibi divitias, ditate sunt; sed, tu, mundi
Domina, supergressa es universas. Ix Regis potentissimi mereede, ex in-
dustria et labore, et ex inestimabili sorte dives es; et usque adeo dives
.es, ut ex tua abundantia ditari possint omnes, sed ii presertim qui ad te hu-
miles et devoti accedunt. Accedamus igitur et nos, petentes gratiam.
AVE, MARIA.
3. Homo quidam erat dives. Ideo non eum nominat, quia isti qui in-
ter omnes singulares esse cupiunt, indigni sunt, quos Deus nominet. Psal-
mus *: Nec memor ero nominum eorum per labia mea, quasi diceret Deus:
Stomachum mihi movent hujusmodi, polluam labia mea, si talium per os meum
assumam nomen. Quidquid Deus nominat, facit esse, et dives hic ac ei simi-
les non habent esse, nam in divitiis gloriari, comedere splendide, et in-
dui pompatice, non est habere esse; hee cito transeunt, et non sunt *: Periit
memoria eorum cum sonilu. Expergiscimini, infelices, qui in vitiis et deliciis
vitam ducitis, et scitote quod morte omnia transcunt, et non nisi in sonitu
manebit memoria vestra; de yobis nulla erit mentio, et si nominandi fueritis,
dicetur: Quidam dives. Sola virtus manct in bonis, et ut est in proloquio:
Vivit post funera virlus. Tullius gentilis erat, et hance agnoscens yeritatem,
dixit °: Mors terribilis est illis, quorum cum morle omnia exlinguuntur; non
aulem illis quorum laus mori nunquam potest.
4. Et nota quod de divite isto dicitur quod pompatice induebatur, et
epulabatur quotidie splendide, et quod mortuus est, ef sepullus est in inferno;
ideo damnatus est. Alia quidem flagitia commisisse credendus est, qui de solo
corpore curabat, sed hc uon nominantur; satis quippe fuit ad damnationem
miscricordem non fuisse, cum tam facile posset Lazaro sucurrere; qui tantam
habuit occasionem per bona temporalia, quibus abundabat, anime sue suc-
currere. Sic cum his se gerit Deus, sicut tu cum homine noto quandoque
te geris. Contingit tibi aliquando, ut hominem tibi familiarem ad te venientem
videas, quem cogitabas, cum proprius accederet, ingentia prestiturum reve-
rentiw signa; sed ille penes te transiens, nec communem exhibuit salutatiqnis
urbanitatem: sed et tu occasionem opportunam nactus, non solum Ave ei non
dicis, sed nec vultum respicis. Sic Christus se habuit cum divite. Quoties
transierat per ipsum in paupere Lazaro, et nec solabatur, nec salutabat, neo
volebat notum sibi fateri? Laute ipse edebat, videbat Lazarum, cui nec lo-
4 Luc. 1.—2 Ibid. 30.~3 Prov. 31.—4 Psalm. 15,—3 Ibid. 9.—6 In par.