Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
466 . DIVI THOMA A VILLANOVA
{uorum ego custodivi vias duras. Qualis est gloria, Isaias per totum fere caput
trigesimum tertium. Apostolus libertatem laudat, dicens * Que sursum est
Jerusalem, que est mater nostra, libera est. Job *: Parvus et magnus ibi
sunt, ef servus liber @ domino suo. Non dico servus peccatorum, sed servus _
timoris, liber de timore. Gregorius *. Alius laudat societatem, Habacuc *: Ingre-
diatur pulredo in ossibus meis, et subler me scateat. Ut requiescam in
die tribulationis, ut ascendam ad populum accinclum nostrum. Alius sa-
tictatem. Psalmus *: Inebriabuntur ab ubertate domus tue, et torrente vo--
luptatis tue potabis eos. Sed melius dici'non potuit, quam °: Quod oculus
non vidit, nec auris audivil, nec in cor hominis ascendit, que preparavit
Deus iis; qui diligunt illum. Bornardus 7: Cogita quidquid potes etc. in
fine Declamationis. Duail ergo eos in montem excelsum. Dic modum, quo-
modo locutus est Apostolis suis: ut cognoscatis ' me, et sciatis ‘quia a
Patre exivi, notate que: ‘yisuri ostis; ut in tempore tentationis recordemini,
ostendam..vobis: quid in hoc corpusculo clausum sit. Et aperuit thesauros
glorie, et dona pretiosissima, et claritatem quam retinebat compressam in
parte superiori per-miraculum, ne influeret ad inferiores: vires, et corpus
maneret passibile ad mysterium Incarnationis complendum, data _licentia,
naturaliter effluxit ad corpus; non tota que potuit esse, ut ait Chrysostomus °,
sed que-potuit visu corporeo sustineri, quamvis forte non erat ejusdem
speciei cum ista, nec’ oculos ledcbat. Pondera hic historiam Joel ®: Jn illa
die--stillabunt. montes dulcedinem, -et colles fluent lacte. O filie Jerusalem,
egredimini ct videte roegom Salomonem. Egredere, sponsa, et vide Spon-
sum tuum decorum super filios hominum; in quem desiderant angeli aspicere.
2. .Relicta historia, dices: modo exclamando contra mundum: Nunquid
habes, 0 munde, talia’ premia? habes talia dona pro dilectoribus? que
sunt tua stipendia pro laboribus? Dices: quomodo, obsecro, fratres, a corde
decidunt tanta premia ctorna? ecce fulgore aliene vestis inflaris;' cur non
fulgore tuo? Hee bona variantur, nihil referunt: hec omnia exaggera, ut poteris.
Sed cur, obsecro, in monte? cur cum Jacobo, Joanne et Petro? Nota quod, datur
intelligi transfiguratio cordis in exemplum, que debet fieri in monte porfectionis.
Isaias °: Sustollam te super altiludinem terre; ut est in Gregorio '': Tle est in
monte, qui terre altitudinem caleat, id est, prospera; nam impossibile est, ut in
Deo figatur, si non de szeculo prius eradicetur. Ideo sic transfigurandus prius est
1 Galat. 5.—2 Job 3.3 Moral. lib. 4, cap. ull. num, 71. «Servus ergo hic jam fugit dominum, sed liber non est;
quia peccatum snum homo jam corrigendo et ponitendo deserit, sed tamen adhuc districtum judicem de ejus retributione
pertimescit: ibi ergo servus a domino liber erit, ubi jam de peccati venia dubietas non erit.s—4 Habac, 3.—5 Psalm. 35.
—6 1Cor. 2.—7 Tom. 3 Oper. S. Bernardi, juxta edit, Mabilonii, ita legimus sub num, 72, seu ultimo Declamationum
Gaufridi abbatis ex Bernardo. «Cogilta quidquid vis, quidquid potes exopta,. excedit cogitatum omuem, desiderium
omne exsuperat illa felicitas, aternitas illa, beatitudo illa.»—8 Epist. § ad Teodor. lapsum cirea medium. «Yerum
in monte tum aperuit tantum lucis quantum ferre potuerunt citra lesionem aciei, atque afflictionem oculorum con-
tuentium in illud, quod tamen aliter cecidit; prociderunt enim in faciem.» Et Homil. 57-in cap. 47 Matth. post
medium: «Nam tune discipulis parcens, tantum splendorem adaperuit, quantum ili percipere poterant».—9 Joel 3.
—10 Isai. 58.—411 Regist. Epis, lib. 4 Epist. 3. «Sustollam te super altitudinem terre; super enim altitudines terra
sustollitur, qui ipsa quiz alta et gloriosa priesentis videntur. seculi, per mentis despectum calcats.