Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
IN SABBATUM POST DOMIN. I QUADRAGESIMZE CONCIO. 453
3. Tertium punctum: loqguebantur de excessu. Nota qualis excessus, et
quantus; nota insuper triloquium illud sanctissimum. Moyses ait: O Princeps
regum terre, dominator. orbis, que fuit tanta dignatio, que tanta, cha-
ritas, ut descenderes subiturus peenas, passurus mortem? vultus iste splen-
didus super solem tibi conspuatur, et alapis cedatur, vestimenta ista scin-
dantur, caro ista fulgida dilaceretur? Elias similiter: O Rex majestatis, minore
passione poteras mundum liberare, cur determinas sic excedere? cur te
doloribus offers? Dic quod Dominus ipsis respondit'; sed Petrus jam non
sustinebat talia verba; ideo interrupit sermones, dicens *: Domine, bonum
est nos hic esse.
4, Quartum punctum. * Mic est filius meus dilectus, in quo mihi bene
complacui. Ambrosius *: Dicunt judei: Filius fabri est; dicit Deus: Filius
meus dilectus est. Bene judwi dicunt, nam Pater ejus magnus faber est. In
quo mihi complacui; non qui complacuit, sed in quo complacui mihi: nota
hoc; cetera placent, sed in illo ipse in se placet. Et amplius: In ipso
complacui ego mihi, ef in ipso mihi cetera placent. Vide Hugonem de
8. Victore.
5. Quintum punctum. * Ceciderunt in facies suas. Simile est in Eze-
chiele. Gregorius ibidem *: O mirabilis hominis viatoris conditio! nam ipsam
suam beatitudinem sustinere, videre, sentire non potest. Quid viderunt
Apostoli, ut cooperirent vultum? Gloriam ipsam non valuerunt portare
P ’ P
oculi infirmi. ,
animos confirmaret, inducit eos in medium, qui se morti exposuerunt pro Deo; nam Moyses cum periculo mortis se
obtulit Pharaoni, Elias vero regi Achab. Quinta ratio est, quia volebat ut discipuli sui eemularentur Moysi mansuetu-
dinem, et aelum Elie. Sextam rationem addidit Hilarius can. 47 in Matt. a princ. tf ostenderet, scilicet, se per legem
quam dedit Moyses, et per prophetas, inter quos fuit Elias precipuus, esse pradicatum.
Ad quartum dicendum quod alta mysteria non sunt omnibus exponenda immediate, sed per majores suo tem-
pore ad alios debent devenire; et ideo, ut Chrysostomus dicit loc. sup. cit., assumpsit tres tanquam poliores. Nam
Petrus eacellens fuit in dilectione, quam habuit ad Christum, et iterum in potestate sibi commissa; Joannes vero
in privilegio amoris, quo a Christo diligebatur propter suam virginitatem, et iterum propter praerogativam evangeli-
ew doctrine; Jacobus autem propter prerogativam martyrii. Et tamon hos ipsos noluit hoc quod viderant, aliis
annuntiare ante resurrectionem, ne et incredibile esset pro rei magnitudine, .et post tantam gloriam apud Tudes
animos sequens crux scandalum fuceret; vel etiam ne totaliter impediretur a populo, et ut, cum essent Spiritu
Sancto repleti, tune gestorum spiritualium testes essent».—-4 Petro apud Matth. cap. 47, v. 23, sic respondit:
«Qui conversus, dixit Petro: Vade post me, satana, scandalum es mihi; quia non sapis ea, que Dei sunt, sed
ea, que hominum. Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semelipsum, et tollat
crucem suam, et sequatur me».—2 Matt. 47.—8 Ibid.—4 Ambros. expos. evang. sec. Luc. lib. 3, num. 2.
«Non alienum etiam videtur ut qua ratione fabrum patrem habuerit, declaremus. Hoc enim typo eum patrem sibi
esse demonstrat qui fabricator omnium, condidit mundum, juxta quod scriptum est: In principio fecit Deus
celum et terram. Nam ctsi humana non sunt comparanda divinis, typus tamen integer est quod Pater Christi igne
operatur et spirilu, et tamquam bonus anima faber vitia nostra circumdolat, cito securim admovens arboribus infoe-
cundis, secare doctus exigua, culminibus servare sublimia, rigida mentium spiritus igne mollire, et in varios usus
omne humanum genus diversa ministeriorum qualitate formare».—5 Matt. 17.—6 Gregor. sup. Ezec. hom. 8 in fine,
«Et hae visio similitudinis glorig Domini, Non enim ait: Visio gloriz, sed similitudinis gloriz, ut, videlicet, osten-
datur quia quantalibet se intentione mens humana tendat, eliamsi jam phantasias imaginum corporalium a cogita-
tione compescat, si jam omnes circumscriptos spiritus oculis cordis amoveat, adhuc tumen in corde mortali posita,
videre gloriam Dei non valet sicut est; sed quidquid de illa est, quod in mente resplendet, similitudo, et non ipsa
est. Unde et ille predicator, qui raptus usque ad tertium calum fuerat, dicebat: Videmus nunc per. speculum in
enigmate. Qua in re non despicienda nobis questio oritur quomodo Joannes evangelista, cum erga miracula Re-
demptoris judaorum perfidiam etiam ex verbis propheticis descripsisset, adjungit, dicens: Hze dizit Isains quando