Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
IN FERIAM VI POST DOMIN. I QUADRAGESIM.E CONCIOI 445.
lumlibet iniquus, quantumlibet annosus,-si tolo corde renunciaverit peccatis
preterilis, et pro eis in conspectu Dei non solum corporis, sed eliam cordis
lacrymas fuderit, ef malorum operum maculas bonis operibus diluere cura-
veril, omnium peccatorum suorum indulgentiam mox habebit. Hoc enim
nobis Dominus prophetico promittit eloquia, dicens': Si conversus fueris et
ingemueris, salous eris. Heo Augustinus. Et Ambrosius * in sermone: Nullum
est peceatum adeo grave, quod lacrymis non diluatur, et eleemosynis non
extinguatur. De hoc lavacro ait Psalmista *: Asperges me, Domine, hyssopo, et
mundabor etc.; sed ad hoc ut piscina ista mundet et sanet, oportet ut ab
angelo, id est, a Domini spiritu moveatur, sicut scriptum est *: Flabit spirilus
ejus, et fluent aque; nam, si timore solo inferni, aut dolore alicujus in-
commodi, aut infamie quam incurristi, aut alio simili respectu ploras, non
habet aqua ista sanandi virtutem; sed quando amore Dei, et spiritu Dei,
et dolore offense prodeunt fontes et rivi lacrymarum, omnem lepram peccati
mundant. O Domine, quando moves piscinam istam, quomodo conturbas!
quomodo revolvis cor, et ab imo pectore. suspiria suscitas! quomodo estuat
pectus pre gemitibus, vix potens sustinere singultus, quasi rumpi vellet
pre dolore! Dico vobis non est weritudo, non est peccatum adeo. grave,
quod non isto balneo diluatur. Unde Psalmista *: Converte, Domine, capti-
vitatem nostram sicut torrens in austro, nam auster ventus ab imo et ab
infimis arenis conturbat mare, et designat Spiritum Sanctum, sic ab imo
pectore conturbantem peecatorem. :
4, Erant autem juxta piscinam quinque porticus, in quibus jacebat
magna multitudo languidorum. Isti sunt quinque sensus corporales, in
quibus egrotat omnis multitudo peccatorum. In porticu visus jacet magna
multitudo superborum, cupidorum, curiosorum, mundanorum; in porticu gus-
tus jacet multitudo gulosorum, et ebriorum, et delivatorum; in porticu tac-
tus jacet ingens multitudo lubricorum, voluptuosorum, carnalium; in porticu
auditus jacet multitudo illorum qui delectantur nugis, et detractionibus,
et cantilenis. Omnis fere wgrotus jacet in his; per has enim ° fenestras in-
greditur mors, et omnis virglentia que animam inficit et inquietat, nam
quam quieta et pacifica esset anima si nullis sensibus utereturl Hee est
illa ancilla ostiaria, caro, scilicet, que Petrum,-id est, animam fortem, facit
negare Christum. Unde viri spirituales magnam habent custodiam sensuum,
scientes. quoniam in hac salus et pax anime consistit. Aigrotus autem ille
qui per triginta octo annos jacebat in lecto, designat peccatorem indura-
tum et obstinatum in aliquo peccato, qui languidus est corde ad -cogitandum,
ore ad laudandum, manibus ad operandum; et cum sit juxta piscinam;
numquam sanatur, quia non descendit in eam. Bernardus ": O peccator, non
4 Ezech. 33.—% Serm. 2. de Natal. Dom. num. 2. in Append, noviss. edit,~3 Psalm, 50.—+ Ibid. 447.—5
Ibid. 128.—6 Jerem. 9.—7 Serm. 6. de Advent. Dom. num. 7; et Serm, 4. de Advent. Dom. num. 40. «Non te
oportet, o homo, maria transfretare, non penetrare nubes, non transalpinare necesse est. Non grandis, inquam,
tibi ostenditur via: usque ad temetipsum occurre Deo tuo. Prope est enim verbum in ore tuo, et in corde tuo.
nn