Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
IN DOMINICAM TERTIAM POST PASCHA CONCIO I. 345
solo rationis lumine temporalium vilitatum brevitatem attendensg, divitias seculi,
et delicias, et pompas contemnebat, indignum homine judicans istis applicari,
puerulos quoque reputans istorum amatores: unde nec ipsum modicum, quod
secundum apinionem eorum erant, in istis expendere volebant. Quid tu facturus,
cui nota spes immortalitatis, cui tanti preemii promissio, cui tante pone ex-
pectatio pre oculis posita est? Erubesce, Sidon: ait mare '. Diogenes philo-
sophts Alexandrum Imperatorem a sole expulit *: alius philosophus imperatori
non surrexit, et cum argueretur, respondit indignum esse ut servo servi sui,
id est, mundi, assurgeret. .
6. Ecce quam modicum vita presens. Hine etiam nemo ¢ausetur, di-
cens: fatigor, tribulor, yexor, tentor. Modicum est * Tempus breve est,
et majum, quod in se malum est, in ordine ad universum, in ‘uniyer-
sitate bonum est. Fecit Deus a principio ignum scientie@ boni et mali *. Ad
quid, Domine, scientia mali, ad quid malum? Propter bonum est malum,
et malum secundum se, in ordine ad bonum, bonum est; per malum enim bo-
num decoratur, et malum illustrat bonum, quia bonum juxta malum apparet
meliys. Exemplum: latebat patientia et bonitas Job: tentatus est, vexa-
tus est, tribulatus -est, perdidit substantiam suam, et filios suos, percus-
sus est a gatana ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem capitis *, et
sedens in sterquilinio, illusus est ab uxore, et quam illustris factus est! Alind
exemplum: latebat castitas et innocentia Joseph: tentatus est a.* doming
impudica, et ligatus catenis in carcere propter talem causam, quam. illustris
pudicitia juvenis, quam decoral Sic fel malum est, et amarum valde; sed
quandoque modicum fellis bonum est, necessarium est, et suave.
7. Bonum ergo est modicum persecutionis malum, yel ex eo maxime,
quod id quod in presenti est momentaneum et leve tribulationis nostre,
supra modum in sublimitate a@ternum glorie pondus operatur in nobis,
ut inquit Apostolus 7, Magnum argumentum future glorie, et ejus magnitu-
dinis est, quod Deus pro ea precipit in hac vita pati, negare se ipsum, tollero
crucem suam §; nisi enim ista modica essent ad tantam gloriam, non illa impo-
neret: non decipit Deus, Apostolus °: Hleredes quidem Dei, coheredes autem
Christi, si tamen compatimur, ut el conglorificemur. Tollat crucem suam:
non confidat in sola mea cruce, nisi et ad meum exemplum ferat etiam syam,
sunt qui se tradunt peccatis, confidentes in cruee Christi. Tollat suam: bona
mea, sufficiens mea; sed tamen non mihi totum onus imponatur. Tollat pro pee:
catis suis ef suam crucem: suam portet, adjuvet me, sicut bonus cyrenens,
Tollat suam levem et modicam *: Ewvistimo enim quod non sunt condigne
passiones hijus temporis ad futuram gloriam, que revelabitur in nobis. Ne
qua gloria nos privaremur, ipse talia sustinnit: hoc sufficit; si enim non esset
inenarrabilis illa letitia, ut quid ipse usque ad mortem tristaretur? .
1 Isai. 28,2 Ex Laertin de vitis philosophorum lib, 6. sAd solem sedenti in craneo, sibi assistens Alexander
ait: Pete a me quod yis; at ille inquit: Noli mihi umbram facere.»—3 I Corinth. 7.—4 Gen. 2.—5 Job 2.—6 Gen.
39, —7 II Corinth. 4.—8 Matth. 16.—9 Rom. 8,—10 Ibid.
87-