Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
- IN FERIAM VI IN PARASCEVE CONCIO L 24
yw
a
sed quis etiam est, qui passus est, et pro quo passus est. Ergo recogi-
tate cum, qui de celo descendit, dilectus Patri, Filius Patris, ipso attes-
tante, qui dixit ': Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene com-
placui. Hic ergo pro te passus est, et tu pro illo non patieris? Videte,
dicit Christus, filii Adam, si dolor vester est sicut dolor meus. O Domine,
et hoc queris a nobis, qui transimus per viam istam miserabilem mundi?
Scio, Dominc, quod omnia’ fecisti in numero, pondere ct mensura: labores
nostros ita facis et disponis; neque enim nos permittis ultra pati, quam
possumus; sed labores tui sine numero fuerunt, sine pondere, sine mensura.
Arenam maris, et pluvie guttas, ef dies seculi quis dinumeravit? * sic
et labores’ Christi nemo dinumerare potest. In lege scriptum erat quod
secundum delictum, ita et plagarum modus *. Quere ergo delicta pro quibus
Christus passus est, et invenies esse hominum omnium peccata. Et quot
ista? quatuor millia, decem millia, contena millia? non, sed innumerabilia:
numerari non possunt, mensurari non possunt, sunt enim sicut arena ma-
ris. Propheta dixit *: Ht erit numerus filiorum Israel quasi arena maris,
que sine mensura est, ef non numerabitur. Filii Israel in hoe loco sunt
sancti predestinati: et fuit aliquis inter sanctos, qui non peccaverit? nu-
llus. Ergo si priedestinati sunt quasi arena maris, que sine mensura est,
ef non numerabitur, nec fuit inter eos qui’ non peccaret, infinita erunt
peccata pro quibus Christus passus est. Et si secundum delictum, ita et
plagarum modus, cogita quot fuerint plage Christi: infinite certe, sine ‘nu-
mero, sinc mensura, sine pondere, ct sic consolationem accipies pro mi-
nimis laboribus tuis.
9. - In Levitico ® jussit Deus, ut si ei ficret oblatio de turturibus, aut
pullis columbe, tria deberent ab cis auferri: sanguis, vesicula colli, et plume.
Sic et tu, o christianc, si vis sacrificium offerre Deo, quod sit ei gratis-
simum, offer pullum columbs, ac turturem eo ritu quo ipse disposuit. Per
columbam intellige vitam activam, et per turturem vitam contemplativam.
Columbe proprium est inter moribundos trahi, inter pauperes et sgrotos;
turtur vero inter divites et dclicatos: ita et contemplativus, semper dcliciis
affluens, nam ejus conversatio in celis est; cantus vero contemplativi idem
qui et turturis, tristis semper et gemebundus: Doleo quod Deum offenderim,
gemo quia consortem amisi, penitet quod gratiam perdidi, cum qua dulci-
ter conversabam ct convivebam: sic contemplativus inter delicias celi com-
moratur.
10. Vis ergo, sive columba sis, sive turtur, penitus sacrificari Deo?
aufer a te sanguinem, vesiculam colli, et plumas. Tria hee sunt eadem, quo-
rum §. Joannes meminit in sua Canonica, dicens °: Quoniam omne quod
est in mundo, concupiscentia carnis est, ef. concupiscentia oculorum, et su-
perbia vile: que non est ex Patre, sed ex mundo est. Superbia significa-
4 Matth. 3.—2 Eccli. 1.—3 Deuler. 25.—4 Oseas 4.—5 Lev, 1.—6 I Joan, 2.