Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
\
244 ' DIVI THOM A VILLANOVA |
catis futuris; et hoc est quod in Canticis Christus moncbat Sponsam !: °
Surge, propera, amica mea, in Joraminibus petra, in caverna macerie.
Christus petra est, ut ait Apostolus, foramina hujus petre vulnera, que
Christus accepit in passione: et ad hee invitat sponsus, ut sponsa secura
consistat a telis inimici. Bernardus *: Quid delectabilius et validius, quam
passio. Christi contra demonis tentationes? Propterea- ingruant tentationes
undecumque; nam si passionis Christi recordatus fuero, securus ero. David
vere dicebat *: Non est qui se abscondat a calore ejus; sed est certe
in laboribus et passione Christi, quoniam hee liberant etiam a peccatis
imminentibus et futuris.
7. ‘Tertio, passio Christi refugium est, et ausilium laborantibus et tri-
bulatis; nihil enim. magis juvat ad sustinendum in_ patientia quidquid
adversum evenerit, quam memoria passionis- Christi. O quoties repetitas
audio querimonias plurium qui, de suis laboribus anxii, dicunt eos se non
posse sustinere! Quibus ego dico: et potuit pro te Christus substincre labores
nativitatis, passionis et acerbee mortis sume? id considera, et ejus memoria,
quidquid“illud sit, quod te sic affligit et contristat, tolerabile fiet et leve;
nam dolores passionis Christi ad. omne malum sublevandum valent, et in
quacumque tribulatione utiles sunt; si enim memoria crucis sancti. Petri,
ignis sancti Laurentii, et lapidum sancti Stephani adeo est potens apud
devotos, ut heee recordati, patienter sufferant labores, quid, obsecro, facient
labores et passio Christi? -si tribulationes -sanctorum, qui homines tan-
dem fuerunt, sic nos juvant, labores Hominis Dei quid facient? Propterea
Apostolus, commemorans labores ct passionem Christi *: Recogitate eum
qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem,
dinumeraverat aliquas sanctorum tribulationes, dicens *: Alii ludibria et
verbera experti, insuper et vincula et carceres, lapidati sunt, secti sunt,
tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt: circuierunt in melotis, in pel-
libus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus,
in solitudinibus errantes, in montibus, et speluncis, ef in cavernis terre.
Quasi dicat: ecce, fratres, labores ct tribulationes sanctorum: ecce passionem
et mortem eorum Ducis; sed ecce simul omnium premia. Cum te tribula-
tum vides, aspice tribulationes Christi et servorum éjus; sed simul respice
eorum immensam gloriam in cslo. Curramus propterea ad brabium in pa-
tientia. Recogitate, inquit sanctus Paulus, ewn qui talia Passus est, ut
vos similiter in patientia minora sustineatis.
8. Sed oportet ut non. solum consideremus quee Christus passus est,
1 Cant. 2,—2 Serm. 64 in Cant. n. a «Petra refugium herinaciis. Et revera ubi tuta firmaque infirmis
Securitas et requies nisi in vulneribus Salvatoris? Tanto ibi Securior habito, quanto ille potentior est ad salvandum,
Fremit mundus, premit corpus, diabolus insidiatur, non cado; fundatus enim sum supra firmam petram. Peccavi
o_o grande, turbabitur Conscientia, sed non perturbabitur, quoniam vulnerum Domini recordabor. Nemre vul-
neratus est propter iniquitates nostra. Quid tam ad mortem quod non Christi morte solvatur? Si ergo in mentem
venerit
fam potens, a at efficax medicamentum, nulla jam possum morbi malignitate terreri.n—-3 Psalm. 48.
—-‘+ Hebre. 12-5 Ibid , 7: ,
| semen