Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Previous Page
–
Next Page
OCR
54 7 DIVI THOMA A’ VILLANOVA
puteo inexhauribili Scripture; alias si solum corticem liter consideras,
bibes de utre cum Ismaele et Agar qui cito finietur, ut exponit ibi Origenes '.
6. Mulier stimulata et stupefacta ex revelatione secreti quod non habe-
bat virum, sed alteri conjuncta erat, quem falso dicebat populo esse suum
virum, videns abscondita revelantem, et altissima verba dicentem, ait: Do-
mine, ut video, Prophela es tu. Est inter vos et inter nos magna con-
troversia, utrum possimus sacrificare, et orare in monte isto, an teneamur
ire ad templum in Jerusalem? O magna res!‘ peccatrix erat, sed legis, sed
devotionis emulatrix: non petit ut predicet et.annuntict ei statum suum;
non de divitiis, non de fortuna, sed de cultu Dei, de oratione curat. Atten-
dite, fratres mei; etsi peccata vestra vos detineant ex fragilitate, Deum tamen
honorate, Deum colite. Forte enim id. ex parte istius mulieris respexit Do-
minus, quia licet fide et opere erraret, voluntate tamen Deo erat intenta, et
promeruit talem illuminatorem. Nota quod licet opera facta in mortali pec-
eato non prosint ad vitam «ternam, tamen prosunt, et non sunt dimittenda;
nam prosunt ut Deus illuminet mentem, ut minuat tentationes, ut tollat
oceasiones, ut:revelet periculum, ut citius surgat de peccato. Nos adoramus
quem scimus.. Dominus ad questionem mulieris benigne respondet: et primo
docet quod in cultu Dei Judei tenebant veritatem, et non: Samaritani: ge-
cundo vero ostendit quod nec in templo, nec in monte, sed in corde fieri de-
beat adoratio. Spiritus est Deus, et. in spirilu: ef veritate adorandus est.
Nota duo que requiruntur in oratione, fervor et verites. Oratio fervida,
oratio devota Deum inclinat ad misericordiam. Sed quando cessat fervor,
non debet oratio cessare, si possibile est.-Apostolus*: Spiritum. nolite ex-
linguere: et de sancto Martino dicitur: Invictum ab oratione spiritum non
relaxabat. Sanctus Thomas: Spiritus neo vexandus, nec suffocandus in ora-
tione. Tamen ‘debét adesse veritas vite, devotionem’ ostendens, nam multi
sunt qui ferventes sunt, ét mutabiles sunt, modo in pectore Deum versant,
et post modicum in eodem pectore cogitationes plures immundas, et curas
vanas versant, habentes lacrymas meretricias. Qui enim in oratione se: pro
Deo omnia velle :sustinere pollicetur, et stdtim modica tentatione yincitur,
fortassis habuit"spiritum et fervorem,. sed non habuit veritatem. Similiter qui
Deum super omnia se diligere dicit, et denarios quos a proximo rapuit ‘non
Testituit, mentitus est Deo, nam denarios pretulit Deo: non fuit veritas in
opere, licet forte fuerit devotio in corde. In monte ergo virtutum, et in
templo cordis adorandus est Deus, nec insistendum in loco; quamvis sanctum
sit ad Goclesiam Tonite, ot; orare in loco ubi stant podes ejus, id est, corpus
que litlera frequenter ei dee ‘ta iene neta Se ctva ie carnalis populus bibit, et inde intellectum capt:
Keclesia autem’ de evangelicis et apostelicis fontibus a ‘ui mana am” ‘feu, red ia vines ai eter
’ quam deficiunt, sed in plateis suis percurrunt,
quia in latitudine: spiritalis j toni
ituding’spiritalis iaterpretationis abundant semper et fluunt. Bibit et de puteis, cum profundiora queque
haurit et se ége, . . ,
abi velo ai ena ex nee Per hoc, arbitror, mysterium etiam Dominus et Salvator noster dicebat ad Samaritanam,
Apsa A gar loqueretur, ajebat:- Omnis qui biberit ex hac aqua sitiet ilerum; qui autem biberit de
agua quam ego dabo ei, non sitiet in lernum.»—2 Ad Thesal.-5.. : Go