Activate Javascript or update your browser for the full Digital Library experience.
Next Page
OCR
Waldeby: Dominica prima Adventus
LM: (26r-28v) B: <79ra-80ra>
Cum apropinquaret Jesus Jerosolimam, etc, Mt. 21.
Evangelium laicis exponendum et predicandum, triplici
de causa. Primo quia talis implet Dei preceptum,
secundo audiens meretur Dei benedicationem, tertio quia
ipsum evangelium continet bonum nuntium. Primum patet
Mt. ultimo, Predicate evanqelium omni creature,
secundum Luc. (26v) 12, Beati qui audiunt verbum Dei et
custodiunt illud, tertium patet quia evangelium
interpretatur bonum nuntium, unde Luc. 8M2, Evangelizo
vobis qaudium maqnum, etc. Igitur evangelium illud quod
describit adventum Christi in carne est nobis bonum
nuntium, ideo ut nobis prosit ad salutem oremus.
Cum apropinquaret Jesus, etc., quatuor per ordinem
patent in evangelio presenti, que sunt liberalitas,
humilitas, incendium amoris et preconium honoris.
Liberalitas quantum ad divinitatem, humilitas quantum
ad humanitatem, amoris incendium impressum discipulis,
honoris preconium expressum in populis. Primum patet in
ipsius Jesu ad locum apropinquatione, secundum in
eiusdem super asinum sessione, tertium patet in Christi
discipulis vestes super asinum applicantibus, quartum
patet in turbis triumpharie Deum laudantibus.
Partes patent in textuz Primum sic patet magna
liberalitas immediate cum Filius Dei venit ad locum
pacis faciende, Mt. 9, cum apropinquaret Jesus
Jerosolimiam, etc., id est, ad visionem pacis, Luc. 19,
venit filius hominis querere et salvum facere, etc..
secundo maior liberalitas est inimico gratis pacis
osculum porrigere, sequitur et venisset Bethphaqe, quod
interpretatur domus lucti, id est, uterus virginis, in
quo fuit unio nostre humanitatis ad verbum tamquam
pacis osculum, sicut exponit Bernardus super illud
Cantico primo, Osculetor me osculo oris sui, etc..
Tertio erat maxima liberalitas concordiam propriis
sumptibus perficere hoc fecit Dei Filius ad montem
oliveti.
Et sicut inquit oleum illuminat, pascit et sanat,
sicut Christus erat lux mundi, panis Vite et medicus
salutis eterne, quia totus sanguis quem pro nobis
effudit, quid erat nisi efficax oleum nobis in tantum
quod virtus de illo exibat et sanabat omnes? Unde qui
in passione, resurrectione, ascensione et in extremo
judicio illum locum visitaverit, id est, montem oliveti
1